Haan, Ludovicus: Jena Hungarica, sive memoria Hungarorum a tribus proximis saeculis Academiae Jenensi adscriptorum. Gyula 1858.

PERIODUS TERTIA ab A. 1780–1817

127 ensi, post discessum Gabr. Machula, praeficeretur. Ordines sa­cros suscepit Posonii, exmanibus Summe VDi Viri Dan. Crudi die 11 —a Mart. Rexit vero coetum hunc sacrum maxima cum alacri­tate sexennio, an. 1811. ad Kochanócz translatus. Tantum iam tunc, partim libris editis, partim eloquentia sacra, partim prudenti rerum ecclesiasticarum gubernatione nomini suo adiecit gloriae, ut an. 1819 unanimi consensu, praecipuae ecclesiae schemniczi- ensi praeficeretur, ad quam dominica Viridium est introductus. Quanta cum gravitate et prudentia, hic loci et munus VDMinistri, et officium Senioris, imo distr. Notarii gesserit, vel inde colligas, quod mortuo Adamo Lovicliio, inter tot tantique nominis viros, qui tum districtum montanum ornabant, noster hic unus omnium dignissimus aestimabatur, qui in locum eius, communibus eccle­siarum suffragiis Superintendens crearetur, cui muneri an. 1834. d. 4-aMaii Pcsthini, ritu solenni, est initiatus. Tanta ornatus dig­nitate, nihil prius atque antiquius habuit, quam ut in districtu am­plissimo, qui nimirum, a radicibus montium Carpaticorum usque ad Croatiae limites procurrit, more consueto, canonicam institu­eret visitationem, quam etiam, favente supremo numine,an. 1835. et sequ. cum inaximo tum honoris incremento, tum ecclesiarum visitatarum utilitate, feliciter peregit. Quam fuerit intentus, ut res ecclesiae schemnicziensis in dies magis efflorescerent, non tantum diserta oratione et solicita animarum cura, verum eo etiam vel maxime testatus est, quod illo instigante curamque habente lyceum schemnicziense, ab eo ceu pupilla oculi semper custodi­tum, de novo, id que splendidissime fuerit erectum novisque fun­dationibus atque institutis, quo imprimis cathedram linguae et litteraturae hungaricae referas, auctum et instructum. Quanto denique cum consilio pietati iuncto munus Superattendentis ad­ministraverit, id ut prolixa enerrare pergam oratione, opus non est, cum merita viri magni et sint omni mea laude superiora, et recenti adhuc nobis omnibus inhaereant memoria, qui abitum tam chari capitis luctu nou fucato moeremur. Praeterquam enim quod muneri sacro centum et duos Candidatos, — in quibus censuran- dis maxime erat severus, — initiaverit, abunde profecto laudes viri testantur et ecclesiae, regimini eius subiectae, quibus, quo salutem earum promoveret, neque ope, neque consilio, neque monitis paternis unquam deerat; et protocolla Conventuum distr. montani, quorum deliberationes, ipsis etiam turbulentioribus, quae ecclesia evang. sub gubernatione eius vidit, temporibus, sa­pientissime semper est moderatus. Vox enim veri Zachariae huius casta latina, cum patriam linguam non bene calleret, illis etiam temporibus , quibus acerbissima ob magyarismum agita-

Next

/
Thumbnails
Contents