Haan, Ludovicus: Jena Hungarica, sive memoria Hungarorum a tribus proximis saeculis Academiae Jenensi adscriptorum. Gyula 1858.
PERIODUS TERTIA ab A. 1780–1817
125 nalu rude donatus. Obdormivit an. 1856. die 8. Aug. Fratrem habuit Georgium Kriz, olim Professorem in gymnasio mezö-be- rényiensi. Joh. Valentini. Rima Brezoviae, patre Stephano, primum quidem rima-brezoviensi, dein pongyelokensi, ultimo maskovi- ensi pastore an. 1783. natus. Studia, quae Lossonczini sub Haj- noczio coepit tractare, continuavit N.-Körössini in schola reformatorum, Csetnekini in instituto Tschischiano, Eperiessini sub Karlovszkyo et Posonii sub Fábryo, Szabelio, Stanislaide, Bilni- cza, absolvit vero Jenae, usus institutione Griesbachii, Gableri, Marezollii et Schmidii. Redux egit aliquantisper paedagogum apud Szirmayos, postea Professorem linguae et litteraturae hun- garicae pariter ac Syntaxeos Schemnicii. Hic rebus laudabiliter gestis factus est Pastor Radvanii, unde ad Szirágh transiit, ubi qua Senior fraternitatis neograd. est mortuus. Plures dissertiones eius lucem publicam conspexere in „egyhaziés iskolai lap.“ Edidit praeterea librum: „de primo et secundo iubilaeo reformationis saeculari in Hungária, et quibusdam austriacae monarchiae provinciis celebrato“. Peslh. 1821. Sam. Molitoris. Carponae natus, Posonii litteris nutritus, primum lossoncziensem, dein dobroesensem coelum rexit. Samuel Simon Dobschensis. Coluit patrem Andreám, superius laudatum, cujus voluntate studuit primum quidem Cselne- kini in instituto Tsischiano, dein Sáros-Patakini et Posonii. Patriae redditus primum in Fazekas-Varsänd, dein Temesvarini egit sacrorum preconem, temesvariensibus evangelicis memorabilis eo, quod sub pastoratu eius oratorium, quo utuntur , fuerit erectum. Anno 1831. post fata Vdi Machula factus est Szarvassien- sium pastor, simul vero fraternitatis Békés-Banaticae Senior electus, qui vero post aliquot annos, ob valetudinem infirmam utrumque munus deposuit, ab ecclesia szarvassiensi rude donatus. Eo Senioratum tenente ecclesiae banaticae a békessiensi fraternitate avulsae, peculiarem constituerunt Senioratum atque gymnasium etiam Seniorale Mezö-Berényio Szarvassinum est translatum. Sam. Szathmáry. An. 1804. Joannes Szeberínyi. Solum arvense, ut ut sterile et aridum, attamen in progeniendis viris doctis non ultima foecundi- tate prae aliis Hungáriáé oris iure meritoque gloriatur. Haec certe patria est Thurzouum, Reviczkyorum, Fabriciorum, Schulekorum, Ambrosiorum, et eximiae illius Kubinyianae gentis, quorum plu