Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)
Okmányok
70 48. Pathai István lev le Kanizsai Pálfi Jánoshoz; Szalonok, jut. 23. 1613.. (Epistola Stephani Pathai ad Joannem Pálü Canisaeum; 23. jul. 1613.) Dilectissime fili, gratia domini nostri Jesu Christi tecum. Jucundissimas tuas literas, gratissimae rei nuntias, accepi tertio, postquam datae fuerunt, die, a quodam juvene germano ,pinkafeldensi. Mirabilisjieus in operibus suis, quae excedunt omnia humani ingenii consilia; mirabilis, inquam, deus in consiliis suis, quorum efficaci operatione omnes electorum suorum cogitationes (imo etiam impiorum) miro quodam et inscrutabili ordine in gloriam suam et aedificationem ecclesiae dirigit, ignorantibus iis, quorum cogitationes suo arbitrio inclinat, trahit, cogit ad perficiendum opus suum. Rem miram, sed expertus loquor, legebam enim epistolam beati Cypriani gratulatoriam ad Corneliumyţpmanum episcopum, de conversione quorundam ad ecclesiae unitatem , qui antea a schismaticis fuerunt depravati, ac inter legendum fervebam spiritu secreto, tacitoque cordis gaudio gestiens et cum gemitu de ecclesiarum nostrarum turbulento statu meditans. His pectus meum nescio quali, sed efficaci motu exercentibus, redditae sunt tuae literae, quibus acceptis, meditationes illae de ecclesiis conceptae, quasi nubes incalescente sole resolvuntur in aerem, ledjssimo motu deseruere occupatum pectusculum. Deposito libro, ad tuas legendas propero, his apertis lectisque aliquantisper (vide hic et mecum mirare occultum, sed efficax ..dei opus) plane eaedem res offerfintur in tuis literis, quae antea quasi in aenigmate obversabantur oculis meis, literis nondum visis. Saepins offerebatiiq- spectaculum rei imminentis in media lectione tuarum literarum, solvuntur oculi in lacrymas, quibus detersis datoque spatio perlegi. Quomodo fuerim affectus, calamo persequi non valeo : affectus enim non tam facile depinguntur, ut dominantur et militant. Accidit mihi, quod beato Petro oranti in coe- naculotjoppensi, ubi illi in visione, in quodam linteo, varia animalia immunda coelitus demissa objiciuntur, quae jubetur mactare et comedere , quod totum praeludium erat receptionis gentium in gratiam : sublata visione, pulsant fores gentilis Cornelii legati, quibus