Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)
Okmányok
71 se adjungere jubetur ajäomino. Et tunc ad se versus intelligebaP dominum id in visione praefigurasse, quod re ipsa per ipsum facere decreverat. Aci, 10.. Exclamo hic cum apostolo, dicente: 0 profunditatem sapientiae dei, divitiarum, quam inscrutabilia ejus et imper- vestigabiles viae ejus ! Erumpo in laudes cum propheta pandate omnes gentes dominum, laudate eum omnes populi, quoniam confirmata est super nos misericordia ejusi/veritas domini manet in aeternum. Oremus ad.dominum, ut liberet captivos Sijbn et repleat os nostrum gaudio et cor/timentium se exultatione. En tua petitione *V /“7* adductus et divino hoc nutu actus, scripsi ad ecclesiam Qjauriensem prolixam epistolam et ad dominum Súrium, quas pro tua fidelitate diligenter perferri cura. Mulierculam illam fi4ui Jseg^iensis uxorem, statim eo discedente dimisi, ubi nunc vagetur, milii non constat. Si nequam ille nostro consilio voluisset uti, facile eam deducere potuisset: adeo enim sedata fuerat mulier, ut etiam una cuba Yit cum illo nebulone: sed is, nescio quibus minis, vincula, verbera et id genus mali minitabatur, coram quodam i^ilacho, secum ex suis consangvineis, quos hic in vicinia habet, secum adducto; (piae illa olfaciens, fuga sibi consuluit recepitque se in proximum pagum, me inconsulto et marito inscio, nec rediit, donec maritum adesse putabat. Eo discedente, de-se ipsa ad me rediit, et quia me inconsulto se absentaverat, dimisi illam. Quomodo fieri potewt, sive magistratus auctoritate, sive censura ecclesiae, puniatur ille praefractus, alias si impune evaserit, aperietur janua multis idem vel majora tentandi. Conservet te deus, mi fili, et benedicat tuis sanctis labori' bus. Amen. Domino Basilio Fölső dices ex me salutem. Datum Za- lonikii 230jul. ^^1613. tuus sine dolo Stephaniis Pathainus. L fa lAPs j. Kiilczim: Reverendo et praeclarae eruditionis laude ornatissimo viro, domino Joanni Paulidi Canisaeo, fidelissimo ecclesiae .pa- pensis ministro et certarum Christi ecclesiarum seniori vigilantissimo, domino filio in Christo observanter colendo. %. (Másolatból. Acta religionaria protestantium in Hungária tom. III. a nemzeti múzeumban.)