Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)

Okmányok

206 injiceţ@i enim amplius ea erga me usus fueris, videberis, me am­bitiosorum tuoque honori invidentium eenturiae aggregare. Jam quod ad leges tum naturae, tum officii attinet, iis in omnibus suis punctis et clausulis salvis, dantur casus, in quibus lex naturae permittit, ut ii, qui aetate sunt grandiores, accedant juniores. Lex officii requirit, ut superintendens non seniorem tan­tum, sed etiam inferioris conditionis ministrum accedat, visitet. Imo ex lege officii ecclesiastici, superiorum est inferiores visitare. Quod, ne lucernam in meridie accendere videar, multis non disputo. Superattendens ideo sic dicitur, ut super universum gregem domini attendat, nempe circumeundo, accedendo, visitando, corrigendo, consolando efc. Non ergo ego legem naturae, multo minus officii, invert^ ţ, -sedoíii eîjfrn rem penitus introspexerimus, et, quod res est, dixerimus, hoc tempore huc Papam ego te non invitavi; non, in­quam , ego, sed lapsus ignominiosaque ministri captivitas, qui cum summo ministerialis immunitatis derogamine et tuo superin­tendentis praejudicio, apud judicem incompeteniem, ferro impactus, detinetur; hic, inquam, lapsus, haec ministerio adspersa labecula, te huc invitavit. Quo in casu pater, imo dicatur superintendens, potest, imo debet eo accurrere, ubi minister aliquis detinetur capti­vus, et ubi ministerium periclitatur, sive ibi senior, sive inferior aliquis frater habitet. Quod autem haec omnia non mihi, verum inexplebili avaritiae imputas, prudenter abs te, ut sene prudentissimo, factum, quod non determinaveris, cujusnam sit ea avaritia. Cum enim ipsis senibus nihil sit tam peculiare et domesticum, ac avaritia; conscientia tuam pennam haud dubie non admisit, ut vocabulo avaritiae adji­ceret pronomen possessivum : tuae. Quid Plautus in Euclione, nisi avaritiam senibus propriissimam esse, salse declaraverit ? Si, quod rarius ad te venire possum, tenuitati meae attribueris, rem certo ipsissimam acu tetigeris. Utinam tu paupertatis meae conscius esses; mihi condoleres, non insultares. Eo enim sum, quoad sum- tus, tenuitatis redactus, ut (testor deum, quem in falsis rebus testem invocare atrox piaculum est) nunc domi meae vel saltem tres num­mos non habeam, ita, ut si omne aes alienum, cui involutus sum, ex tempore mihi exolvendum hincque, Papa, excedendum esset, ne terunciolum quidem pro viatico mecum efferre possem. Utinam, mi pater, hic esses, aliter profecto sentires. Non potest ergo, salva cha-

Next

/
Thumbnails
Contents