Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)

Okmányok

20Î ritate, id a me exigi, ut cum rei meae domesticae dispendio te sub­inde visitem. Si quando mihi te visitandi affulserit commoditas, nihil (testor deum) libentius fecero; sin minus, salva charitate, negligam; maxime, si necessitas aliqua inevitabilis non urserit. Haec, venerabilis in Christo pater, per occasionem ad tuas 1 iteras currente calamo replicare libuit. Neminem hoc tempore in rerum natura habeo, quem titulo patris digner, nisi te. Tu quidem filios multos habes; ego vero nisi unicum te patrem habeo : interim licet multos filios habeas, tamen inter eos, si non primo, non tamen ul­timo 4eee dignae me affectus indicio. Pater etiam, si aliquando filium castigat, pater est tamen; filius etiam, si aliqnando patrem erga se duriorem experiatur, spem tamen de benignitate et clemen­tia ejus non abjicit. Vicissitudinis rerum mearum tolerandae socia, senectutis tuae solatium amicabili salutationis apprecatione imper­titur. His, pater optime, vale viveque deo diu. Venerabilem pater­nitatem tuam filiali obsequio colens Joannes Paulides Canisaeus. Másolat bői. Acta religionaria protestantium iu Hungária tom. III. a nemzeti múzeumban.) / 128. Pathai István Itvele Kanizsai Pálfi Jánoshoz; dec. 15.1619.. (Epistola Stephani Pathai ad Joannem Pálfi Canisaeum; 15. dec. 1619..) Salve, fili charissime, redux optatissime, rumorum onuste me­liorum. Nos, laudetur deus, valemus mediocriter* corpore 0ţţ animo «u‘,-3 quassato rumoribns, pendemus inter spem et metum ; ad tuum redi­tum oculos anhelo pectore convertimus, langvido anchoram liber­tatis adhuc tenentes brachio. — Eja igitur, fili charissime, quocuu- que id potes modo et quam potes citissime (nam avide exspectanti nihil sat cito fit) rerum illic a te visarum et auditarum seriem, aperto compendio, literis depictam tuis, ad nos deferri cures, ut avidae exspectationis onere nostra liberes pectora et gaudio per­fundas vivificesque spe pendentes animos. Nihil potes facere gra­tius* jffe statu, intentione, progressu ducis optimi, quem deus asse­rendae nostrae libertatis medium esse voluit, et gratiose donavit. Quid de motuum istorum fine tua prudens concepit fovetque gremio

Next

/
Thumbnails
Contents