Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)

Okmányok

166 evâoxia sive beneplacentia dei, quam ipse in eligendis ad salutem hominibus declarare voluit, Matth. 3, 17., Col. 1, 10.. 29.) Kursus, ut haec ipsa satisfactio Christi nobis ad electi­onem prodesset, utique oportuit eam fieri nostram , imputative sci­licet intuitu fidei in Chiis tum Kom. 4, 23., Hebr. 11, 6,, ita quidem» ut fides ingrederetur decretum electionis, non prout in se et per se, tanquam virtus et qualitas in nobis considerata, sed respectu tantum sui correlati, quod unice apprehendit, nempe Christi, sicut fit etiam in articulo justificationis. Quaestio II. 30. ) Num electio sit absoluta vel ordinata? et, si ordinata, num universalis an particularis ? Classica liaec est quaestio et tam a calvinianis, quam et a huberianis varie ventilata. Nam utrique absolutam electionem propugnant ; illi quidem quorundam, isti vero omnium hominum. 31. ) In medio ergo posita est electio ordinata, quam octo quasi gradibus circumscribit liber Christianae nostrae Concordiae : a.) Est universalis redemtio. b.) Est universalis oblatio beneficiorum meriti Christi per dispensationem verbi et sacramentorum facta, c.) Universalis conversio per verbum annuntiatum et auditum, d.) Universalis adoptio et justificatio credentium, e.) Vera renovatio credentium, f.) Defensio credentium, g.) Conservatio ad finem usque, h.) aeterna glorificatio. 32. ) Quorum octo requisitorum universalium neque unum ex­cludendum aut omittendum, quando de proposito dei, praedestina tione et ordinatione ad vitam aeternam agitur, disertis verbis monet Concordia. Et sane confirmat tliesim hanc aurea divi Pauli catena Rom. 8, 30.: „Quos praescivit etc..“, Eph. 3, 9.: „Deus elegit nos in Christo“ item „praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Christum. 33. ) Quibus ita stantibus invicte inferimus electionem non esse absolutam, sed ordinatam, quippe fundatam in Christo, fide appre­henso, i a, ut ordinis hujus decretum sit hoc: quicunque in Chri stum, mundi redemtorem, crediderit et meritum ipsius, in evangelio oblatum, firma et constanti fide, amplexus fuerit, non peribit, sed habebit vitam aeternam, Job. 10, 27.. 34. ) Ex his facile feremus judicium de quaestione altera, huic

Next

/
Thumbnails
Contents