Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)

Okmányok

167 quasi subordinata, utrum nimirum electio proprie sic dicta sit uni­versalis an particularis, et, si particularis, num particularitatis hu­jus causa haereat in deo eligente, an in homiuibus?. 35. ) Resp.: Electionem non esse universalem, sed particula­rem. Licet enim deus omnes omnino homines redemerit, licet meri­tum Christi omnibus in evangelio obtulerit, quia tamen non omnes» sed pauci oblatum hoc meritum vera fide amplectantur, ideo ele­ctionis etiam decretum non promiscue ad bonos et malos, sed tantum ad filios dei pertinere probabimus: a.) Ex epiphonemate Christi Matth. 20, 16.: „Multi sunt vocati etc.“ b.) Ex apostolo l Cor. 1, 26, diserte asserente, deum non elegisse sapientes hujus secuii, sed quae stulta sunt coram deo. c.) Ex Joh. 15, 16.: „Non vos me ele­gistis, sed ego vos elegi.“ d.) Joh. 17, 6.: „Manifestavi nomen tuum hominibus, quos delegisti mihi de mundo.“ e.) Ex attributis. Electi enim vocantur sancti et irreprehensibiles Coi. 3, 12., Rom. 8.; pri­mitiae agno et deo Apoc. 14, 4.; emti de terra et hominibus, ibid. V. 3.; scripti in libro vitae Dan. 12., Apoc. 17, 8.; vide plura Eph. 1. f.) Electio facta est in Christo. At in Christo nemo est, nisi per fidem. Ergo soli electi fideles sunt in Christo, g.) Praedestinatio facta est in adoptionem filiorum dei. At electio competit solis credentibus. Ergo etc. Joh. 1, 12.. „Haec est voluntas patris, qui misit me, ut nihil perdam de omnibus, quae dedit mihi“ Joh. 6. 39.. h.) Electos pro­prie dictos nihil potest separare a dilectione dei, quae est in Christo Jesu, Rom. 8, 33. 35.. At increduli separantur: „Discedite male­dicti etc.“ Matth. 25,41.. Ergo etc., i.) „Firmum stat fundamentum dei, habens signaculum hoc : novit dominus, qui sunt ejus“ 2 Tim. 2, 19.. De impiis contrarium statuitur: „Nunquam novi vos, disce­dite“ Matth. 25.. „Quod quaerit Israel, non est assecutus: electio autem est assecuta, reliqui vero indurati sunt“ Rom. 11, 7.. Ergo electio eorum tantum est propria, qui per fidem assequuntur vitam aeternam, et non omnino omnium hominum, quod Huberus nullo scripturae sacrae ttstimonio probavit. 36. ) Quaeritur porro: quae sit particularitatis hujus causa et ratio ? Resp.: particularitatis hujus causam non in absoluta aliqua omnesque causas antegrediente voluntate dei, sed in ipsis reprobis haerere, qui divitias bonitatis divinae impie contemnunt Rom. 2, 4., qui tenebras magis, quam lucem amant, Joh. 3, 19., argumenta ostendunt modo apposita.

Next

/
Thumbnails
Contents