Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)
Okmányok
165 redundavit in omnes homines ad justificationem vitae.“ Pete plura 2 Cor. 5; 15., 1 Tim. 2, 6., 4, 10., 1 Job. 2, 2.. 22. ) Nc quis mundi termino electos saltem includat, a Christo reproborum ac pereuntium quoque coetum redemtum esse, disertis verbis scriptura asserit Rom. 14., ubi apostolus romanos suos graviter admonet, ne quis perditionis causa fiat ei, pro quo Christus mortuus est. Sic 1 Cor. 8, 11,2 Petr. 2, 1., Hebr. 10, 29.. 23. ) Quaeritur hic, si Christus pro reprobis mortuus est: an meritum ejus mortis ad reprobos etiam, et sic promiscue et indefinite ad omnes pertineat ? et omnes sine discrimine, et sic illi quoque, qui sunt extra ecclesiam et quos scriptura sacra canes et porcos nominat, a peccatis mundati sint ? 24. ) Respondetur: Verbum „'pertinereu esse aequivocum et notare vel absolutissimam perfectionem sive consummationem operis redemtionis, vel applicationem salutarem, quae sola fide peragitur. Si priori et nimis laxo sensu accipiatur, affirmo, meritum Christi ad omnes universim, tam incredulos , quam credentes, pertinere , hoc est, omnes ex aequo esse redemtos, si sufficientiam operis a Christo peracti respicias. Si vero de salutari applicatione universalis meriti accipias, nego et dico: meritum mortis Christi non indifferenter et promiscue ad omnes, sed ad solos eos, qui in hunc mundi salvatorem constanter credunt, pertinere. 25. ) Et huc pertinet vetus illa distinctio patrum : Christum quidem sufficienter pro omnibus hominibus esse mortuum, sed non efficienter. Nam si vel infiniti essent mundi, unica tamen sangvinis Christi guttula pro eorum omnium salute sufficeret: verum efficacia ejusdem applicationem per fidem requirit, qua cum destituatur maxima pars hominum, efficacia mortis Christi universalis in eos non redundat. 26. ) Meritum autem Christi multis modis esse xa&ohxaisQov seu universalius atque incomparabiliter patere latius, quam pateat ecclesia, constat propterea, quod propitiatio illa non ecclesiae tantum, sed toti mundo est acquisita 1 Joh. 2, 2.. 27. ) Tertia causa est fides in Christum Rom. 8, 29., ubi apostolus praedestinationem factam esse dia ngayvoaiv, secundum praescientiam, dicit, cui adstipulatur Petrus 1 Petr. 1, 2.. 28. ) Haec vero noóyvwcnq sive praescientia specialem Christi, fide apprehensi, notitiam denotat. Nam haec conjuncta est cum