Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)
Okmányok
134 Primum affirmabatur, quia Paulus expresse habet, indignos indigne manducando reos fieri corporis et sangvinis Christi, si manducant, ergo et participant; alterum ut et tertium, quia nusquam scriptum, neque unquam a quoquam sanctorum dictum, negabatur. Quin potius certis verbis contrarium scriptura asserit, gloriam dei seu divinitatem Christi impium non visurum, Esa. 26, 10., si non visurus, multo minus particeps futurus. Et haec fuere praecipua helvetianorum argumenta, contra nostratium theses allata. Postquam vero Colophonem habuisset hoc sacro-sanctum colloquium, efflagitatum a venerabili contubernio nostro obnixe, ut pari genere benevolentiae, ex amore veritatis , helvetianis fratribus responderetur ita, ut quamprimum generalis conventus indiceretur venerabiles fratres et viri eruditione praestantes ad eos mitterentur, qui de rebus divinis et salutem aeternam concernentibus placide et amice conferre valerent, id quod etiam promissum est. Et haec fuit princeps acpoo^rj seu occasio, qua moti venerabiles fratres sacri nostri contubernii ad mittendum reverendos, clarissimos humanissimosque viros Comjathinum ad Christianum collo, quium, nempe: 1. ) Nicolaum Marikium, seniorem, ecclesiastem levensem. 2. ) Balthasarem Perina, seniorem, mystam syntaviensem. 3. ) Nicolaum Udvardy, notarium publicum, ministrum ecclesiae remeteiensis. 4. ) Nicolaum Hollósy, pastorem galgócziensem. 5. ) Chris tophorum Lipelini, concionatorem galanthensem. 6. ) Stephanum Csepreghy, praeconem verbi divini ecclesiae vajkensis. 7. ) Michaelem Czayka, ludi moderatorem szempcziensem. 8. ) Joannem Simplicium, rectorem galgócziensem. Sequitu r instructio eorundem : Venerabilium ac reverendorum dominorum purae et illibatae augustanae confessioni addictorum ad 9. diem mensis praesentis sept. Comjathinum, in synodum generalem helveticae confessionis contubernii venerandi amicae pacis et concordiae piae in Jesu Christo domino nostro sanciendae gratia ablegandorum, utpote reverendorum dominorum Nicolai Marikii, Balthasaris Perina veterozolien- sis, Nicolai Udvardy, notarii publici, Nicolai Hollósy, Christophori