Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)
Okmányok
135 Lipelini, Stephani Csepreghy, verbi divini praeconum, nec non humanissimorum virorum domini Michaelis Czayka et Joannis Sim- plicii, ludi moderátorunk bene de re literaria meritorum. 1. ) Quamprimum eo loci ventum fuerit, nostri fratres totius nostri contubernii nomine officiose illos salutabunt. 2. ) Quia vero illorum partium erit sequenti die praefari et nostros honeste excipere , qua ratione nostri respondere debeant, edocebuntur ex illorum argumentis, hoc unico addito voto, ut omnipotens et sempiternus deus misericordiae suae oculos ad populum suum, jam diu misere per varias sectas afflictum, clementer convertat, ecclesiae suae patrocinium pro bonitate sua suscipiat, sapientia sustineat, potentia ita tueatur, ut suae ecclesiae gubernator ab omnibus agnoscatur agnitusque celebretur. 3. ) Piae pacis et Christianae concordiae studiosos secum ad duxisse animos, secundum verbi dei limites. 4. ) Si partes proponendi unius atque alterius argumenti alicui nostratium oblatae fuerint, unus tantum, quicunque is fuerit, modeste et summa cum gratiarum actione adgrediatur. Illo langvente, ceteri aut excipiant, aut pro fratre opponente testimonia scripturae sacrae inquirant. Ex rancore nihil agant, ne adversae parti ludibrio se proponant eo nomine, ac si nihil potuerint praeter iram et stomachum in medium proferre. 5. ) Disputandi porro materies cum de sacratissima domini mensa sit futura, nostratibus de ea haec sit regula, strictim ob oculos posita, quod de singulis sacramentis, quid proprie sint, quid gyro complectantnr, id non aliunde, quam ex verbis tantum, quibus quodlibet sacramentum institutum est, indicandum sit. 6. ) Haec eadem regula ad ceteros etiam scripturae sacrae lo. cos, si necessitas postulaverit, appendatur. 7. ) Si de authore, sensu, sive intellectu, authoritate item au- gustanae confessionis, atque adeo totius libri Christianae concordiae quaesitum fuerit aliquid, habemus primarium authorem spiritum sanctum, prophetas, apostolos, ipsum Christum crucifixum, mortuum et ex mortuis redivivum, quibus si non crediderint, bona venia supersedeatur, cum beato Luthero sic de se protestante : 8. ) Quisquis veri et naturalis corporis manducationem, etiam ab indignis faciendam, in eucharistia non credit, is procul facessat, neque amicitiae a me quidpiam exspectet. Sic stat firma et immo-