Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)

Okmányok

129 Ex definitione dextrae dei, quae est ipsa infinita majestas, gloria etc.; teste etiam Calvino in „Institutione.“ Nec obstat, quod haec cum rationis intellectu pugnare videantur, ideo enim, quod sint fidei articuli, a lumine mentis remoti. e. ) Ex figuratis et obscuris locis nullus uspiam constat Chri­stianae fidei articulus. f. ) Sacramentarioruin tropi et öiávoicu innumerabiles ferine, et quidem longe inter se dissidentes pepererunt opiniones, juxta illud : „Quot capita, tot sensus“ ; nostra vero unicam saltem ean- demque planam et perspicuam tenet sententiam , a verbis Christi, apostolorum et patrum minime recedentem. Ergo etc.. Antecedens probatur ex ipsorum scriptis, quae ipsémét collige. Consequens est evangelistarum et divi apostoli Pauli sententia, cui nos substabili- mus. Patres a nostris partibus stare, quod probamus ex eorum scriptis. Quaere e. gr. Chrysostomi Hoinil. 60. ad populum antioch., Ambros., Cyrill.. g. ) Si adest figura, vel in subjecto vel in praedicato vel in copula esse debebit, sed in nullo horum datur. Ergo etc.. Antithesis. Ergo errant 1. ) Romanenses cum sua transsubstantiatione, sacrificio mis­sae, communione sub una specie, dignitate praeparantis se, circum- gestatione, adoratione panis, qui sumi debebat ab accedentibus, non adorari. 2. ) Errant calviniani, qui a plano et genuino Christi sensu discedentes ad tropos , alii polypum agunt, alii verba institutionis omittenda censent a communionis actu, alii blasphemias in tria Christi verba: „Hoc est corpus“ evomunt et sic [sacram coenam domini substantiali parte, magis principali evacuantes, nuda sym­bola objiciunt, phantasmati interim mentis plus, quam veraci, sa­pienti et omnipotenti Christo tribuentes ; quum ascendere posse in coelum aliquod empyrium, sibi quoque in hunc usque diem igno­tum , et ibi (in sibi ipsis ignoto ubi ?) apprehendere se debere fide Christum, somniant. Parce nobis, o domine Jesu! ne vel enumeratione saltem con­tumeliarum, quibus te illi afficiunt, cum propriarum conscientiarum cauterio, participes eorum reddamur. 0 domine Jesu, tu es veritas, EV. OKMÁNYT, I. 9

Next

/
Thumbnails
Contents