Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)
Okmányok
= 130 duc ergo iu veritate, ne exorbitemus, verum uti embryo in materna alvo, ex te sugamus vitae aeternae succum, conservantem nos in aeternum. Arnen. Respondebunt non tantum domini ordinandi, sed alii quoque omnes, quotquot fuerint requisiti, defensionem vero harum thesium committo humanissimo domino Michaeli Czayka, qui alias Szemp- czini in sua schola haec fideliter superiori aestate propugnabat inter suos. Ad concionandum omnes sese praeparent, sic ad sum- tionem sacrae synaxeos pridie ejus diei quilibet cum suo ludi moderatore adsit, ut totis , uti ajunt, manibus hoc sacrum negotium adgredi queamus. Sumtus afferantur, quibus triduanus victus et contubernii necessitates suffulciantur; imo et auditores debebunt honestissime ad hoc sacro-sanctum colloquium invitari. Theses hasce quilibet citissime descriptas vel ipse ad vicinum transferat, vel per fidum suum hominem transmittat, ne vel intercipiantur, vel justo tardius currant. Gyrus enim longus est et flexuosus, imo et periculosus propter quosdam effrenatos et agrestes potius, quam cinctos fratres, qui certe, si hactenus nunquam, nunc tamen sapere, imo resipere debebunt. Et sic reverendae atque humanissimae dominationes vestrae valebunt in domino nostro Jesu Christo cum suis fidei commissis. Dabam Szeredii die 2. maji anno 1615. Vestrarum reverendarum humanissimarum dominationum fratres devinctissimi Nicolaus Göncz de Pálháza, mystes ibidem , nec non venerabilium dominorum hungaro- rum ministrorum cis Danubium superattendens m. p.. Balthasar Perina veterozoliensis, ecclesiastes sintaviensis, se nior m. p.. Petrus Csáktornyay, ecclesiastes cseklésziensis, senior m. p.. In hac generali synodo seu congregatione quarta reverendus et clarissimus vir, dominus Stephanus Laszkay in seniorem electus et confirmatus est. Sacris ordinibus initiati sunt : 1. ) Joaimes Somody, Vizkelethinum. 2. ) Paulus Stephanides, Gurabinum. Sequuntur literae, continentes aqiog^v, qua moti sumus hel- vetianos fratres provocare. Porro ex helvetianis hi sequentes colloquio interfuere: