Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)

Okmányok

128 et vino distribuantur et ore omnium vescentium, tam indignorum, quam dignorum, tam malorum, quam bonorum, tam fidelium, quam infidelium sumantur, ita tamen, ut fidelibus in consolationem et vi­tam , infidelibus vero in judicium et mortem cedant. Cujus quaesti­onis negativam tenere sacramentarios certum est; nos affirmativam propugnamus secundum m orjiov verborum institutionis Christi, quae a propria, nativa et genuina verborum singulorum significa­tione minime discedit (intellige de signo signato, sive de re coelesti; nam de signis, hoc est, rebus terrenis sacramentarii quoque ro q^tov permittunt, sicut etiam de tota actione), quod et articulus X augu- stanae confessionis prototypae tenet, hisce verbis expressus: „De eoena domini docent, quod corpus et sangvis Christi vere adsint et distribuantur vescentibus in eoena domini, et improbant secus do­centes.“ Huic ancillatur apologia pro to typi: „Decimus articulus approbatus est etc..“ Probatur m q^tov verborum Christi: „Hoc est corpus meum, hic est sangvis meus novi testamenti“ : a. ) A causa efficiente ipsius coenae, quae est ipsissima veri­tas , sapientia , omnipotentia, imo ipsa dextra dei patris , ratione divinae naturae, ad quam attollit assumtam naturam, nec tamen convertit eam in divinam, quae ultimam suam voluntatem dilectis­simis suis testamento legatam claris, perspicuis minimeque fucatis aut distortis verborum ambagibus proferre voluit de bonis suis, hisce in terris dispertiendis. b. ) A verborum institutionis perspicuitate, quae nullum omnino tropum admittit, quod ipse Beza invitus fateri cogitur his verbis : „Nimis sane absurdum foret, corporis et sangvinis nomina de fructu et efficacia mortis domini interpretari, vel ad solum ipsius spiritum restringere.“ c. J Ex consensu trium evangelistarum et divi apostoli Pauli, qui unanimi consensu iisdem verbis et syllabis, diversis in locis et temporibus verba Christi repetiverunt: „Hoc est corpus meum, quod etc..“ „Hic est sangvis meus etc.“, quae exstant Matth. 26,26. 27., Marc. 14, 22., 23., 24., Luc. 22, 19., imo Paulus etiam addit declarationem 1 Cor. 10.: „Panis, quem frangimus, nonne partici­patio corporis domini est ?“ d. ) Ab ipsa fidei Christianae apologia, quam in nullo impedit articulo, quin imo promovet, ut hoc patet ex articulo de personali unione etc., item ascensione et sessione ejus ad dextram dei patris.

Next

/
Thumbnails
Contents