Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)

Okmányok

127 saporis vinum sumamus, non moramur, modo ritus ecclesiasticus, remoto scandalo, servetur. Quia vero longo usu et ecclesiarum pio consensu panis azymus in furno ferreo ex farina et aqua coctus receptus est et divus apostolus Paulus 1 Cor. 5, 7. dulcissimam ejus analogiam enodat, nec Bezae, nec Calvino, sacramentariorum antesignanis , displicet: mordeant sese illi in suo sterquilinio invi­cem ; nos ex Christiana nostra libertate libere et conscientiose illo utimur. 7. ) Forma coenae dominicae est nota actio, expressa voce divina ordinata, ivXoyiag seu pronuntiationis verborum institutionis, et xoivaviag seu distributionis et participationis, non solum panis et calicis benedicti, verum corporis et sangvinis etiam domini no­stri Jesu Christi, quae fit vescentium et bibentium manibus, praeci pue vero ore, juxta verba servatoris: „Accipite, comedite, bibite“, et biberunt omnes, non dicit. quod ore crediderint ex poculo. Hae duae actiones tam necessariae sunt, ut cessante una illarum, cesset esse sacramentum,juxta regulam: Nihil habet rationem sacramenti extra institutam actionem sive usum ; modum tamen distributionis libenter âdtâcpoQor esse concedimus, sicut et fractionis, genuum Hexi onis etc., quae, salva libertate Christiana, in ipsa actione coenae servari vel mutari possunt. 8. ) Finis duplex est, principalis prior, qui est xotruria cum ipso domino 1 Cor. 12, 13., quae est arauvtjaig seu memoria et recordatio fidelis, dicente apostolo 1 Cor. 11.: „Quotiescunque man ducatis panem hunc, mortem domini annuntiabitis.“ Finis coenae minus principalis, secundarius et subordinatus, rursum duplex est; generalis, ut partim sit nota publica, discernens ecclesiam ab omnibus gentibus et sectis ; partim nervus congregationis ebristianae seu vinculum congressuum ecclesiae, Mare. 10, 17., 1 Cor. 11., par­tim etiam vinculum dilectionis 1 Cor. 10, 17.; specialis, ut sit testi­ficatio nostra erga Christum et totam ecclesiam, nempe confessio publica fidei nostrae atque obligatio solennis ad gratitudinem et commonefactio de perpetuo cum deo foedere nunquam violando. 9. ) Causis istis quatuor, ex quibus definitio coenae domini­cae constat, probe ac sincere discussis, jam de primario controversiae statu inter nos et calvinianos est quaestio. Quaeritur enim, utrum in sacra coena domiui verum corpus et verus sangvis domini nostri Jesu Christi vere et substantialiter sint praesentia atque cum pane

Next

/
Thumbnails
Contents