Fabó András: A magyar- és erdélyországi mind a két vallású evangelikusok okmánytára (Pest, 1869)
Okmányok
126 et vinum sine corpore et sangvine Christi sacramentum eucharistiae nec dici, nec esse queat. Est ergo sacramentum coenae dominicae totum quiddam indissolubile, cujus integritas non unius substantiae accessu, sed duarum coitu absolvitur, quo nec usus, nec fructus, sive finis hujus sacramenti, nec distribuentis sanctitas, nec utentium fides ingreditur. Sicut pius Bernlmrdus monstrat, tria in hoc sacramento consideranda esse, speciem panis, veritatem carnis et virtutem gratiae spiritualis; priora duo ad essentiam , posterius ad effectum coenae pertinet; speciem panis rodit aliquando mus parvulus, veritatem carnis Christianus accipit, et etiam pessimus , virtutem gratiae spiritualis nonnisi praedestinatus. 4. ) Unde indignos quoque, hypocritas, improbos atque infideles , qualis fuit Judas, integrum sacramentum corporis et sang- vinis Christi sumere constat. Nec enim aliam instituit ac distribuit coenam Petro et ceteris fidelibus, quam Judae proditori, quorum hic in judicium, illi in salutem sumserunt. Unde Augustinus libr. 3. contra Donatist. c. 14.: „Non interest, cum de sacramenti dignitate et sanctitate tractatur, quid quis credat et quali fide imbutus sit ille, qui accipit sacramentum. Interest quidem plurimum ad salutis viam, sed ad sacramenti quaestionem nihil interest. Fieri enim potest, ut homo habeat integrum sacramentum et perversam fidem.“ 5. ) Unde discrimen quoque spiritualis primario sic dictae, Joh. 6., et sacramentalis sive oralis manducationis, de qua hic agitur, vis et natura elucescit, consideratis circumstantiis locorum, temporum, personarum, modorum et finis etc., contra sacramenta- riorum duplicem, externam scilicet et internam manducationem. 6. ) Pharisaeicum calvinianorum supercilium de qualitate et forma externa panis, azymusne ille sit vel fermentatus, rotundusne an triangularis etc. non moramur. Christus tum temporis usualem, alias extra illud festum minime usitatum , grossum et spissum azymum sumsit, quo et veteris testamenti agnum, et vulgarem, sive judaeis consvetam coenam, et novi testamenti, corporis nimirum et sangvinis sui coenam celebravit, nobisque liberum in eo reliquit utendi arbitrium. Hinc concludimus, de forma, figura et ceteris qualitatibus et quantitate panis tantumdem nobis esse disputationis, quantum de poculi et vini materia et forma: sed hic saepius sumimus vasculum ligneum, aeneum, stanneum vel etiam luteum, ex quo sive rubrum, sive album , sive alterius alicujus coloris vel