H. Hubert Gabriella: A régi magyar gyülekezeti ének (Budapest, 2004)
Függelék
I, Ne in Musicis instrumentis, pietatis & diuini cultus prora puppisq(ue) ponatur. In papatu enim fere ubiq(ue) putant in templis cultui Dei probe satis factum. Cum diu multumq(ue) organis lusum & cantatum fuerit. II, Videndum prasterea ne in Musicis meritum aut remissio peccatorum collocetur. Sicut Abbates cantibus Missarum, & organorum auditis, peccatorum indulgentias populo frequenter pronunciant. [455:] III, Tollendum quoq(ue) idest uitium nec sic indulgeatur Musicis instrumentis & cantibus in Ecclesia ut praedicationi uerbi Dei, ac doctrinae sacrae nullus propemodum relinquatur locus. Ita enim multi strepunt uocibus et fistulis, ut nulla pars temporis contioni reseruetur. Quo fit ut populus Musicis et harmonijs plenus, famelicus autem quo ad caelestem doctrinam e templo discedat. HU, Quarto, Ne tam lauta & munifica stipendia Musicis co(n)stituantur, ut ministris, in Dei uerbo laborantibus, aut parum aut fere nihil prospiciatur. V, Quinto, Curandu(m) est ne in templis quaeuis promiscuae canantur aut Musicis instrumentis modulentur, Sed illa tantummodo quae in diuinis literis continentur, aut quae cu(m) uerbo Dei ad amusim consentiunt. VI. Sexto, Illa confragosa clamosaq(ue) admodum Musica, omnino reijciatur, ä qua astantes uerba etiamsi uelint minimé exaudire queant Et hic est finis huius sectionis. Id enim id tempus est, quo qui patrem omnipotentem uere uolunt adorare, id non ceremonijs aut ullo externo expediant modo, sed faciant in spiritu & ueritate. lohan. 4, uer. 23. [456:] Hactenus quaestiones iuxta primam distinctionem tertij membri positas exposuimus, Sequitur nunc alterius distinctionis quaestio. Cum palam diuinae irae signa, & ultionis flagella sentimus, utpote 1 58 pestem famem, bella, & similia, pietas Christiana permittitne uti Musicis instrumentis. THESIS. Musicis instrumentis uti non lire tempore af[f]lictionum & irae Dei probatur. Temeritatis est Thrasonicae & impietatis nimie tempore ira diuina; pestis famis belloru(m) & captiuitatis musicis delitijs uti, etiam in politico conuentu. 15 8 A szövegben: „permititne". 360