H. Hubert Gabriella: A régi magyar gyülekezeti ének (Budapest, 2004)

Függelék

Primum hoc ex eo patet quod si quis his delitijs eo tempore utatur, 1, Vsus timorem Dei abiecisse uidetur, Cur enim Musica instrumenta in rebus instrumentorum politicis sunt inuenta, nempe, ut delitias & laetam delectatione(m) musicorum moueant: Quid uero magis contrarium esse possit timori diuino quam dum punimur & affligimur interea Cyclopicos concentus & delitias sectamur. Praeterea finis quoq(ue) afflictionu(m) thesin ha(n)c confirmat. Quis n, iIle est finis? Explicat Paulus 1 Cor. 11, uer. 32. Du(m) iudicamur a domino corripimur ne cum hoc mundo damnemur. [...] ergo ut resipiscamus & emenda-[457:]tionem l 5' > uitae ac humilitatem coram Deo ostendamus. Quomodo autem in afflictionibus humilitatem & uitae emendationem oste(n)demus, si musicis instrumentis & delitijs lasciuis perpetuo luxuriamus? Huc accedit quod uerae poenitentiae signa in afflictionibus Deus ä πι. nobis requirit. Atqui Musicis instrumentis & Citharis co(n)tritio & paenitentia nunquam declaratur. Quare insignis irae Dei Musica tacere debet. Ab exemplo Patrum res plana est. Cum enim aliqua(n)do accidit ut im, Deus insueto more eos afflixerit no(n) Musicis delitijs sed sacco & Ieiuniis, Cinere & scisis uestibus pcenitentia(m) declararunt. 16 0 Rex Niniue audita concione(m) lonae de internecione Vrbis, publico praecone ieiunia indici iussit, cineribus& sacco populum indui mandauit, lona; 3 uer. 8. Quin & ipse rex abiectis uestibus, sacco indutus in cinere sedijt. uer 6. A uiris urbis Hai percussis Izraelitis Iosue scindens uestimenta sua pronus cadit in terram cum senibus Izrael, & puluere caput inuoluit Iosue, 7 uer. 6. Dauid audita nece filiorum in bello, scindit uestimenta cum omnibus proceribus suis 2 Reg. 12 1 6' uer. 31. Quomodo ergo horum exempla pia imita-[458:]bimur si in afflictionibus nostris Musicis instrumentis delitias sectabimur quomodo pcenitentiam ostendemus. Nimirum, Curios simulabimus, & bachanalia uiuemus. 15 9 A szövegben: „emendadationem". 16 0 A szövegben: „declararumt". 16 1 Helyesen: „13". 361

Next

/
Thumbnails
Contents