H. Hubert Gabriella: A régi magyar gyülekezeti ének (Budapest, 2004)

Függelék

Musica instrumenta inter res adiaphoras, I, hominum piorum, nempe concors & uno consensu ad Deum extensa, ut sólet esse harmónia in Musicis. Haec Aretas. Vides ex istis quomodo in utranq(uem) partém disputari in hac quaestione possit. Verum his in utranq(uem) partém dictis ac consideratis deinceps proponam, quid in tota controuersia tandem mea sententia statuendum sit ac uideatur. Sit ergo thesis nostra. [453:] Cum praeceptum in Noui testamenti libris nullum extet, quo Musicorum instrumentorum in templis uel mandetur, uel explodatur usus. Nec eas Ecclesias qua; nullám in suis templis musicam habent, ad recipiendum e[i]us usum cogendas, nec damnandas esse eas qua; in suis templis Organis musicis utuntur, Sed cuiq(ue) Ecclesise quod eius statui conuenit ac conducit, esse concedendum, perhibemus. Hanc mediam sententiam his rationibus obtineo. Prima. Quod nullo iure, ad id cogi quisqua(m) potest ad quod nullo uel Christi, uel Apostolorum praecepto obligatur. Sed ad instrumenta musica recipienda uel abijcienda in templis nullo Christi uel Apostolorum pra;cepto obiigamur. Ad hoc ergo nullo iure cogi quisquam potest. Rationem huius argumenti etiam patroni Musicorum instrumentorum concedunt. Antonius part. 3 titu: 13 cap. 4 sic ait. De Musicis organis non reperitur aliquod praeceptum nec de iure diuino nec de iure positiuo communi. Huc pertinet dictum Hieronymi dist. 25.' 7 Vna qua;q(ue) prouintia in suo sensu abundet. His accedit, Quod omnis antiquitatis mo­[454:]numentis indicatur Musicam Ecclesiasticam, alibi in magno & uario, alibi in exiguo, & praeparco, alibi in nullo prorsus usu fuisse. In Orientalibus Ecclesijs sub ipsa statim rerum Christianarum initia, Musica Ecclesiastica fűit recepta, In Occidentalibus uero Ecclesijs admodum sero est recepta: Qua; uarietas & dissimilitudo satis clara libertatis uestigia habet. Hactenus de quarto membro, Sequitur ultimum. Qui Musicis instrumentis uti in te(m)plis uolunt, quas Cautiones obseruare debent? Si qui licité ac fructuose musicis instrumentis uti in templis uolunt Conditiones Sex has cautiones obseruare debent. musica Hieronimus, Musica quando recepta in Oriente, necessariae. '"GRATIANUS: Decretum, pars 1, distinctio 25. 359

Next

/
Thumbnails
Contents