H. Hubert Gabriella: A régi magyar gyülekezeti ének (Budapest, 2004)

Függelék

κοσμφ] ä plerisq(ue) appellatus est. Quam ob rem si nulla alia subsit causa, non magis musica instrumenta in templa recipi debent, quam alia, quibus uerbum diuinu(m) ceu pedagógus unicus antefertur. III, Tertio aiunt homines allici Musicis instrumentis ad conuentus sacros. Hoc etsi aliqua ex parte concedam, tarnen diuersum statuit Christus Matt. 5 uer: 6. Beati inquit qui esuriunt & siciunt iusticiam quia ipsi saturabuntur, Qui ergo fame & siti uerbi diuini in te(m)pla non adiguntur, Certissima causa est (quod si ad sonum organorum adigantur,) Eos non uerbum Dei sed delitias adeoq(ue) sca(n)dala quaerere. IUI, Quomodo aut concedi debet Musica exci-[451:]tatae mentes ad laudes Dei fieri alacriores, si rursus periculum fortasse erit nec sie in uarietatem sonorum & interualla distinctionesq(ue) uocum intenta infixaq(ue) mente simus. Id D. Augustinus lib. 9. Confess. fatetur, quodammodo sibi quoq(ue) accidisse, nempe ut magis in Musicos modos, quam psalmorum uerba, ac sententias, animo fuerit intento. v. Antiquum esse Musicorum instrumentoru(m) usum minime inficias imus. Sed rursus est co(n)fitendum, & extra templa fieri id utiliter & honeste posse, quemadmodum antiqui fecerunt. Extra templa enim si honeste musicis instrumentis (ut antiqui) utamur, hoc non improbarit quisquam, VI, Vetustissimam ueteris Ecclesiae consuetudinem esse uti Musicis instrumentis in Christianorum templis non negamus, sicut ex Augustino habemus sed cum illud tempus Augustini & reliquorum patrum uicinus fuerit ad tempóra legis, Non mirum si ipsis Musicorum, organorum concentus placeat. Interea tenendum est Augustinum hacrere multis locis in hac quaestione, ac fatetur separatum esse mutare sententiam, si ratio potior adferatur. [452:] VII, Ad omnia ueteris testamenti loca quibus nituntur, breuis est responsio Matthan Euangelistae, Lex & propheta: usq(ue) ad Iohanem, cap. 11, uer. 13. Cum itaq(ue) leges de Musicis instrumentis in ueteri populo fuerint ceremoniales fmem suum in Christo sortitae sunt. Quas ergo res externas & ceremoniales Ecclesia ueteris testamenti habuit, Eius exemplo populo Christiano noui testamenti, nunquam sunt obtrudendae. VIII, Aretas, Ad locum Apocalipseos respondet Aretas interpres. Quod inquit Citharas habent seniores coram agno concordiam significat, & consensum in agendis Deo gratijs, Vnde Iohannes no(n) uoluit stabilire Organorum & Cithararum externo sonitu in templis gratias debere Deo agere. Sed tantum ostendere, qualis deberet esse oratio, & gratiarum 358

Next

/
Thumbnails
Contents