H. Hubert Gabriella: A régi magyar gyülekezeti ének (Budapest, 2004)

Függelék

π. III, V, Augustinus in libro de Musica, VI, VII. Paulus apostolus in Epist. prima ad Corin cap. 14 per totu(m) fere caput, ubi agit de publicis conuentibus in conuentibus in Ecclesia quid in templis peragi debeat recenset, ac commendat psalmos, hymnos, & cantica, Musicorum uero instrumentorum nusquam meminit, quod utiq(ue) fecisset si id ad pietatem pertinere putauisset. Idem Apostolus 1 Cor. 14 uer. 26, precipit omnia debere in Ecclesia fieri ad aedificationem, Hoc praeceptum Apostoli quomodo organis implebitur, aut quam inde auditores aedificatione(m) capient. Experientia saepe testatur ex sono organoru(m) plurimos scandalum magis accipere quam aedificationem. Et certe non ab re de praedone illo história in omnium fere ore uersatur, quicum inter organoru(m) concentum in templum fuisset ingressus, clamabat nullu(m) in templo hominem esse, quod nullus ad concentu(m) organorum duceret choreas. Ipse uero satis super que ludens exiit [444:] Ecclesiae Alexandrinae morem laudant quas cum uideret tantam populi infirmitatem ut magis Harmoniae & sono quam uerbo Dei attenderet, ritum organorum & Musices suspendit: Quapropter si & hodie animadueitatur (ut fit quotidie) Christianorum plebem in sacras aedes, ad sonum Organoru(m) Ceu in theatrum concurrere ubi modulationibus indulgerent, abstinendum potius esse arbitror ä re non necessaria, quam id commitendum ut cum pernicie animarum suis uoluptatibus indulgeant. Augustinus in Epistola quam habet ad Memóriám 14 8 ait, Scripseram de rithmo sex libros, & de Melo forsitan athuc sex scribere fateor, disponebam cum mihi octum speraba(m) futurum. Sed post quam mihi curarum Ecclesiasticarum sarcina est imposita omnes illa: delitias fiigere de manibus. Vocat hic Augustinus Musicorum organorum scientiam, delitias, quarum non magna ratio haberi debet, imö qui curis Ecclesiasticis est occupatus hae delitiae ä manibus eius fugeri debent. Idem Augustinus lib. 9 Confess. dolet se interdum lapsum esse quod Musicis instrumentis interdum plus attentionis adhibuerit, qua(m) debuerat, Si tantus uir se peccasse & dolere dicat in hac parte, quid de reliquis dicendu(m) est? [445:] Hassitat tarnen multis locis num Musica in templis retineatur, Ac uidetur id interdum concedere addita hac moderatione ut se paratum dicat mutare sententiam si ratio potior adferatur. 14 8 AUGUSTINUS Aurelius, S.: Epistola ad Memoria/n, in Epistolarum classis 2, epistola 101. 354

Next

/
Thumbnails
Contents