H. Hubert Gabriella: A régi magyar gyülekezeti ének (Budapest, 2004)

Függelék

Quinetiam poetas fabulantur ad muros extruendos Thebanas urbis xn, concentu lyrae saxa sponte confluxisse, Nec sunt ignota qua: de Anone & Orpheo idem tradiderunt. Tertulianus in suo Apologetico docet fideliu(m) camas satis fuisse xin, freque(n)tes, ubi se pijs ca(n)tionibus & Musicis instrumentis Tertulianus, oblectaru(n)t. Quanta uero apud Dauide(m) in psalmis passim habeatur Musices xnil, laus nemo est qui nesciat, ps. 149, uer. 3 cap. 150. uer. 3, 4, 5. & alijs multis locis, quas omnia ideo profero ut honestum & docente(m) Conditiones Musicorum instrumentorum usum in conuentibus politicis singulariter Musices, commendem. Vt autem melius ac decentius obseruari queat Musica in his caetibus hae conditiones obseruentur. Cum Citharae & similium organorum musices inuentio delitijs & i, uoluptati in politicis conuentibus seruiat, hae delitiac & uoluptates cum Dei timore coniungantur, ne in libidinem excurrant. [442:] Ne etiam hi organorum usus comunem humanae societatis utilitatem n, & proximi dilectionem inpediant. Absint uitiosae illecebrae, & inanis oblectatio quae homines a m, melioribus exercitijs abductos, in uanitate occupet. Haec prima quaestio est prioris distinctionis. Sequitur altera. An musicis instrumentis & organis in religiosis & sacris conuentibus utpote templis uti liceat? Detur mihi uenia ä uiris summis & eximijs theologis in responsione huius quaestionis, a quibus non parum dissentire cogor, primum eorum partes sustinendo qui reijciunt usum Musices in templis, Deinde eorum qui haberi uolunt: In utranq(uem) enim sententiam disputabo, & tandem meam sententiam proferam. Prima ergo thesis eorum qui negant posse uti instrumentis Musicis in i, templis. In templis & actionibus sacris utilius organorum usus suprimeretur quam adhibetur. Primum hoc ä fine & usu templorum probant, templa siquidem sunt, locus sanctus, publicus & ad aedificationem filiorum Dei deputatus. Atqui quid sdificationis ex organorum sonitu & harmónia in templis pro-[443:]uenit? Nihil certe praeter unam delectationem, in quem usum omnia Musica instrumenta inuenta sunt. Imo uero multorum animi offenduntur, & ä meditatione uerbi Dei abstrahentur contemplatione Musicorum instrumentorum cum plus iusto animum ad concentum suspendant. 353

Next

/
Thumbnails
Contents