H. Hubert Gabriella: A régi magyar gyülekezeti ének (Budapest, 2004)
Függelék
IUI, VI, Mos ueterum in canendis Epinicijs VII, VIII, IX. Voluptates in homine. X. Dogma Pithagoricu(m) XI, Cicero, 14 7 Quinetiam in funeribus tibicinum opera utebantur antiqui sicut apparet ex Mathaeo cap. 9. uer. 23, Cum enim Iesus filiam principis synagogae suscitare uult, tibicines uidisse in domo dicitur. Nec ab re primum authorem Musices & organoru(m) scriptura prodidit, Gen. 4. u. 21. Vbi Iubal filius Lamech primus pater canentium Cithara & organo dicitur. Si autem scriptura instrumenta Musica & peritiam psallendi damnaret, utiq(ue) primum authorem non commendaret Iubal, Is enim primus inuentor Musicalium organoru(m) fuit, quem postea alij imitati sunt. Iephte dux Izraélitarum Spiritu Dei accensus, postquam Ammonitas occidisset, reuertitur uictor. Vnigenita eius filia occurrit ei, cum tympanis & choris illi gratularetur victoriam, lud. 11, uer. 34. [440:] Solebant enim ueteres principum res bene gestas Musicis instrumentis choreis & cantibus celebrare & έπινίκιομ canere. Vide psal. 68. uer. 26. Ita Sauli quoq(ue) redeunti, puellae occurrunt obuiam gratulabundae, Dauid adducens Arcam domini prae gaudio musicis instrumentis ludit, percutit Organa 2 Reg, 6 uer. 13. Sic quoq(ue) Maria prophaetissa soror Aron post transitum maris rubri tympanum in manu sumit, Et omnes mulieres post eam cum tympanis egrediuntur, Exod. 15 uer. 20. Praeterea cum Musica propemodum totos rapere uideatur, eius usus praesertim in conuentibus laetioribus habet locum: Cum enim in homine quaedam uoluptates sensus externos tantum repleant, quaedam uero solum ad mentem seu rationem pertineant, Musica delectatio ita in medio posita est, ut & sonorum iucunditate sensus moueat, & ratione(m) ipsam numerorum & proportionum artifitio deliniat. Vsum ergo in externis sensibus mouendis & ratione demulcenda habet. Dogma fuit Pithagoricum ut studiosi eius doctrinae ad Lyra(m) consopirentur, & eiusdem concentum excitarentur, quo & somno & uigilia tranquille fruerentur. [441:] VVlgo quoq(ue) iactatur (ut Cicero in quada(m) oratione sua inquit) saxa & solitudines sonum reddere, & immanes feras Musicis instrumentis & concentu flecti atq(ue) consistere quo ipso peritia & uis Musicae in flectendis hominum animis commendatur. 14 7 CICERO, Marcus Tullius (i. e. 102-43, római író): Oratio A. Licinio Archia poeta, c. 19. 352