H. Hubert Gabriella: A régi magyar gyülekezeti ének (Budapest, 2004)

Függelék

psallendo uocem parum flecteret, ita ut potius ad modum recitantis quam canentis accederet, Adiecit tandem Augustinus eos peccare (ut loquuntur) poenaliter qui maiorem attentionem cantui quam uerbis Dei adhibent. II, Huic sententiae plane Hieronymus astipulatur, ut ipse in Epistola ad Ephesios annotauit. 12 2 III, Gregorius etiam Romanus, in Synodo Romana idem sensit, Cuius uerba in Decretis dist. 92 in cap. 1" 3 Cantantes, recitantur. du(m) inquit uox iucunda quaeritur, uita negligitur, & cum praui mores Deum Versus. extimulant, populus blanda uoce capitur. Eodem loco duo uersiculi non quidem elegantes attamen pij in glossa leguntur. Non uox, sed uotum, non Cordula musica, sed uox, Non clamans, sed amans, cantaí in aure Dei Ui ím, Videntur idem etiam patres illi sensisse, qui in quarto concilio Carthag. decreuere [426:] cantori, cum eligeretur, dicendum, Vide ut quod ore canas corde credas, & quod corde, credis opere conprobes. ν Apud Esaiam cap. 66. uer. 2 ait Deus ad quem respiciam nisi ad contritum spiritu, & trementem sermones meos, Quid autem aliud sunt pij cantus quam Dei sermones, quare si quis uult ad se oculos Dei refigi cum timore & cordis humilitate sermones & cantus Dei canat, & ne in sono externo haereat, uerba potius & res uerbis conceptas meditetur reuerenter. Alter modus canendi ä Paulo traditur ut cum gratia canamus. Hoc itaq(ue) intelligendum est ac si dixisset, commode atq(ue) dextre, quo ad sensus & modos nec non quo ad uoces. Sensus ergo in cantionibus planus esse debet neq(ue) prascipitanter canendum est, ut sensus uerborum non intelligantur, Neq(ue) inconcinne ut nulla sit harmónia uocum, sed uenuste ac decenter, Gratia enim non raro in sacris literis uenustatem significat, ut ps. 45 uer. 3. EfFusa est gratia in labijs tuis. Hactenus de tertio membro huius quaestionis, Sequitur quartum. In quem finem cantus sunt inuenti Cantus [427:] Quo facilius ad hanc quaestionem respondeamus primum duplices. tenendum est duplices esse cantus, Alios politicos, Alios uero. Theologicos. 12 2 HIERONYMUS, S.: Commentariorum in Epistolam ad Ephesios libri tres, lib. 3, cap. 5. 12 3 GREGORIUS Magnus (540-604, egyházatya). GRATIANUS (tl 159, itáliai szerzetes, jogtudós): Decretum, pars 1, distinctio 92. c. 1. Laskai Csókás az egyik korabeli, magyarázattal ellátott Corpus iuris canonici kiadásból vehette az idézetet. 12 4 A 16-17. században latinul és magyarul többször idézett versecskéröl I. RMKT 17. szá­zadi, 185, 621. 344

Next

/
Thumbnails
Contents