H. Hubert Gabriella: A régi magyar gyülekezeti ének (Budapest, 2004)

Függelék

Tertio obiectio. Libertás Ecclesiae impedienda non est, Quare licet Ecclesiae sibi ritus proprios eligere, & cantu peregrino uti. R. Libertás Ecclesiae non consistit extra uerbum Dei, quod nusquam pracipit peregrinam linguam in Ecclesijs, Deinde Apostolus respondet breuiter ad fine(m) capitis, 1 Cor 14 uer. 37. Haec praecepta esse Domini. Necessario ergo obseruanda sunt. Quarta obiectio. Offendicula & haereses sunt uitandac, sed si Laici omnia intelligerent in haereses & grauia offendicula inciderent, Ergo consulte faciunt qui peregrina lingua utuntur. Respondeo per instantiam, Vetus Ecclesia Latinorum, Graecorum, & Hebraeorum, non aliena sed propria lingua usa est, Im-[422:]pium est er­go ueterem Ecclesiam magnae imprudentiae accusare, quae hanc cautionem no(n) obseruauit. Quin & Deus iuxta horum sententiam peccasset, qui Hebraicam gentem, non nisi Hebraice, de omnibus ad salutem pertinentibus instituit. Et cum Angeli apparent Ezechieli, Danieli, Zacharias & caeteris prophaetis lingua usi sunt, quae ab ipsis intelligebatur. Si quis intelligendo uera peccat & scandalizatur. Non ueritatis sed propriae inscitiae culpa est quae ueritatem non intelligit. Quinta obiectio. Licet uti peregrina lingua in templis, modo in Contionibus postea plebi explanetur, Sed nos ita facimus, Ergo rem licitam facimus. R. Hoc cauillo bifariam peccant aduersarij Primo enim non est uerum contionibus ea explicari quae in choro' 1' lingua praecipitanti praecinunt, imö saepe numero fit ut longe diuersa pro contione dicantur ab his, qua; prius in choro decantata fuerunt. Sed esto ita quandoq(ue) fieri, Tarnen stultum est id fieri per plura quod poterat fieri per pauciora. Quid oportuit eadem bis repetere, & [στάτα καί ταύτα] resonare. [423:] Nimirum Battum agere, & erant sub montibus istis, & erant sub montibus istis, & erant sub montibus istis. Haec prima ratio est canendi in Ecclesijs. Sequitur altera. 11 9 A szövegben: „chora'-. Libertás Ecclesia non est extra uerbum 342

Next

/
Thumbnails
Contents