H. Hubert Gabriella: A régi magyar gyülekezeti ének (Budapest, 2004)

Függelék

Sed cur quaeso data est Apostolis omnium linguarum cognitio? nisi ut possent singulis nationibus sua priuata lingua proponere doctrinam Christi, id hodie euertunt, qui unam Ecclesiae obtrudunt, eamq(ue) peregrina(m), Quid est, quod sermo dicitur esse index animi apud auditores, id non fit in lingua peregrina, sed surdus surdo loquitur, peccant ergo omnes in proprium sermonis fine(m) qui peregrina lingua ad populum utuntur. Videant itaq(ue) sacrificuli, (qui in celebranda Missa, alijsq(ue) concentibus, uel quid dicant, non intelligunt,) qua ratione se se excusare coram Deo queant. Quaerunt isti procul dubio non aedificationem Ecclesias, sed adipem crumenae. [420:] Obiectiones aduersariorum. PRIMA. In ueteri lege multa; fuerunt Ceremoniae, quarum significatio no(n) Obiectionu(m) intelligebatur, et nihilo minus ä plebe & rudibus hominibus obseruabatur. solutio, Etiamsi ergo cantus in lingua peregrina non intelligitur ä plebe tarnen obseruari debet. R. Non agitur de intelligentia significationis in cantu, sed agitur de sermone populari: Quod si in ueteri lege fuerunt in ceremonijs significationes reconditae ad quas uulgus non pertingeret, id nobis haud quaqua(m) aduersatur, qui ä nostro populo non requirimus omnem intelligentiam cantus & sacrarum literarum, sed tantu(m) conquerimur quod ea lingua illis omnia proponatur, qua ne uerba quidem possunt intelligere, Deinde etsi significationes multarum ceremoniarum uulgus non intelligebat, tarnen non fuit illis praeceptum, ut lingua peregrina uterentur in sacris: imö ne usi quidem sunt, sed omnia populari lingua peragebantur. Secunda obiectio. Cum Paulus 1 Cor. 14, per totum fere caput linguam peregrinam prohibet non de cantu, sed contionibus loquitur, Quare cantus [421:] peregrina lingua peragi possunt modo contiones populari lingua peragantur. R. Inanis est haec ratiocinatio, Manifeste enim Paulus meminit 118 gratiarum actionis & diuinarum laudum uer. 15. 17, 26, Deinde eorum in quibus populus respondet Amen, uer. 16, quod in concionibus minime accidit. 11 7 A szövegben: „XVIIII." 11 8 A szövegben kétszer szerepel az &-jel. XVIII," 7 XIX, 341

Next

/
Thumbnails
Contents