H. Hubert Gabriella: A régi magyar gyülekezeti ének (Budapest, 2004)
Függelék
aedificari cum ad eos non pertingat, Lingua enim hoc loco pro Idiomate peregrino capitur, quod nemo intelligat sine interprete. 109 Secunda ratio Apostoli sumitur ex uer. 4 Qui inquit linguis II, peregrinis Ioquitur, seipsum acdificat, atqui prophaetat" 0 hoc est (sicut uersu tertio exponit) Ioquitur populari lingua ad aedificationem, consulit omnibus. Ideo quantum est discriminis inter unu(m) et uniuersos, tantum linguarum peregrinarum usus infra populärem prophetiam iacet, quae uniuersam Ecclesiam aedificat. [416:] Tertiam rationem sumit Apostolus ab exemplo Corinthiorum uer. 5 III, Qui quicquid ex Paulo adepti sunt id totum per populärem linguam acceperunt'" quibus peregrinae lingua: parum uel nihil profuissent, Nos quoq(ue) quicquid eedificationis in doctrina adipiscimur id ex populari lingua non peregrina accipiemus. Quartam rationem sumit Apostolus ä simili uer. 7, Sicut inquit tuba im, inutilis est tarn ad uoluptatem afferendam, quam ad usum belli nisi manifestam significationem & certam distinctionem sono suo edat: Ita nisi quis manifestam significationem rerum in cantu populari lingua edat cantus nullum usum habebit. Quinta ratio ducitur ex uer. 11 Qui enim peregrinis linguis utitur V, barbarum se audientibus exhibet quasi cum illis communicare nolit, qua; in animo habet. Nisi ergo cantus populari sermone fiant in caetibus nostris barbaros nos magis quam gregis doctores exhibemus. Sexta ratio ducitur ex uer. 14 Dum enim quis lingua peregrina utitur, vi, dono quidem spiritus utitur, sed mens eius fructu uacua est, quia ab alijs non intelligitur, nulla proximorum aedificatio sequitur, quam Christiana [417:]"" mens unice spectare debet. Septima ratio ducitur ex uer. 16 qui enim peregrina lingua canit uel VII, orat, astantes impedit ne preces uel gratiarum actiones quas publice habet, & confirment & ratas habeant per formám confirmandi, Amen. Octaua ratio ducitur ex uer. 18, ä suo exemplo, Qui cum omnibus VIII, prestaret usu linguarum peregrinarum, et multa adferre posset quae ab auditoribus non intelligerentur, attamen quinq(ue) uerba dicere maluit lingua & significatione populari, quam peregrina lingua infinita proferre quae ab auditoribus non intelligerentur. Exemplo itaq(ue) Pauli discant omnes in cietibus pijs populariter canere. 10 8 A szövegben: „loqui". 10 9 A szövegben: „Apostili". 11 0 A szövegben: „prophpEetat". 11 1 A szövegben: „acceperuut". 1 "A nyomtatványban: „416".