H. Hubert Gabriella: A régi magyar gyülekezeti ének (Budapest, 2004)

Függelék

IUI, ν, VI, Peregrina(m) linguam ab Ecclesia esse remouendam probatur, I, Consuetudo canendi in conuiuiis Romanoru(m) Ita Iesus Naue commendatur & laudatur, Ecclesiastici 46 uer. 1, 2, 3. Sic quoq(ue) Moyses Aaron & Phinees Ecclesiastici 45, per totum caput. Eodem modo Nathan Dauid & Salamon, Ecclesiastici 27, 10 6 per totum caput. Ita Elisaeus Elias Ezechias et Esaias, Ecclesiastici 48 per totum caput. & certe über Ecclesiastici ä capite 44, ad finem usq(ue) ni­[414:]hil est aliud qua(m) história, cantus, & laudes gloriosorum et sanctorum parentum. In Republica quoq(ue) Romana mos fuit, ut in conuiuijs prasertim, illustrium uirorum laudes celebrarentur, quo ipso astantes commonefierent, ut eorum praeclara gesta imitarentur & uitia quae cum eoru(m) uirtutibus pugnarent detestarentur. Hinc in Funebribus Epitaphia canebantur, In nuptijs Epitalamia canere solebant quae omnia si moderate ac tempestiue agantur, & ferri inter Christianos & co(m)mendari possunt. Et hactenus de secundo membro, sequitur tertium. III. Quomodo & ratione cantus in Ecclesijs retineri queant? Paulus Apostolus in Epistola 1 ad Cor. cap. 14 uer. 26. ad hanc quaestionem respondet breuiter, dum ait, Siue quis psallat siue prophastet, siue interpretetur omnia ad aedificationem fiant. Triplicem porro ponit Apostolus ratione(m) qua fiant omnia ad aedificationem, Primo ut populari lingua inter canendum & orandum utamur, Secundo ut cantus materiam ex diuinis literis sumamus. Tertio, ut cum gratia canamus in cordibus, [415:] ordine itaq(ue) de his agemus. An peregrinis Unguis inter canendum uti liceat? Peregrinae linguae tanquam comune Ecclesias incommodum inter canendum et uerba Dei annunctiandu(m) maximo studio, euitandae sunt & ab Ecclesia remouendas. Hanc thesin nemo melius confirmare potest quam rationibus Pauli Apostoli qui 1, Cor. 14. per totum caput, ad confirmanda(m) hanc thesin has adfert rationes. Principio dicit Apostolus uer. 3 10 7 Eum qui loquitur lingua non hominibus loquitur, 10 8 sed Deo. Ex quo patet ea locutione homines no(n) 10 6 Helyesen: „47". 10 7 Helyesen: „2". 338

Next

/
Thumbnails
Contents