H. Hubert Gabriella: A régi magyar gyülekezeti ének (Budapest, 2004)
Függelék
Cantus pios in Ecclesia esse retinendos probatur. I, II, Cantus Leuitarum, III, IUI, V. VI, in Ecclesijs Nam quicquid repugnat synceritati & puritati uerbi Dei merito damnatur, sed tales concentus pugnant cum uerbo Dei, Merito itaq(ue) ab omnibus damnantur & reijciuntur. [410:] Super est itaq(ue) quaestio. Num pij cantus in Ecclesia retineri queant. Si Cantus pij ad eam grauitatem & modum in Ecclesia canantur, qui Dei et sanctorum Angelorum conspectum decet, magnam dignitatem & gratiam sacris actionibus conciliant, & ad excitandas in uerum Studium, ardoremq(ue), mentes, uehementer accomodati sunt, ideoq(ue) retinendi. Principio hoc confirmatur exemplis ueteris populi Hebraei quippe Moysis tempore plurimis usi sunt canticis in gratiarum actionibus, sicuti uidere est. Exod. 15 uer. 1, 2, 3. Deut. 32 uer. 1, 2, 3. &c. Num. 10 uer. 34, 35. w Vide exempla paulo ante recitata. Leuitarum quoq(ue) exempla rem planam faciunt, Uli enim in tabernaculo, et templo a Salamoné extructo statis horis aderant, qui coram Domino audiente populo sacros hymnos canerent, qui Deo gratias agendo insignia quxdam benefitia sua: genti collata dulcissime celebrabant, preces interponebant, & sententias admiscebant, ad mores & uitam piorum hominum informandam. Vide Num. 1 uer. 53, cap. 3, per totum fere caput cap. 18. uer. 5, 4. 10 0 Deut. 10 uer 8. Nehem. 12. uer. 27. 1 Par. 6 uer. 32. Et cum minist-[41 1 :]rabant coram tabernaculo testimonij, cane(n)tes donec aedificaret Salamon Domini domum in Ierusalem. A quo laudabili more dominus noster Iesus Christus non uidetur discessisse, qua(n)do post casnam paschalem, nocte qua tradebatur, una cum Apostolis in monte(m) oliuarum, hymno dicto exijt, sicut Matthaeus Euangelista cap. 26, uer. 30. testis est. qui locus argumento est patres familias in ccenis suis hymnos deo canere consueuisse. Paulus Apostolus diserte praecipit cantus pios in Ecclesijs ad Ephesios cap. 5 uer. 19. Nolite inquit inebriari uino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu loquentes uobismet ipsis in psalmis, & hymnis, & canticis spiritualibus canentes & psallentes in cordibus uestris Domino. Ad Colos. cap. 3 uer. 16. quaedam ab his no(n) discrepantia scribuntur, Docentes inquit & commonefacientes uosmetipsos psalmis, hymnis, & canticis Spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus uestris Deo. Ad Corintios Epistola I cap. 14 uer. 26. Vbi de sacro caetu agit idem Apostolus, idem Apostolus ad hunc modum scripsit, cum co(n)uenitis 9 9 Helyesen: „35, 36". 10 0 Helyesen: „5, 6". 336