Szent Benedek-rendi katolikus gimnázium, Esztergom, 1929
19 postulabat. quod cum pater eius nosset, caute imo et occulte per rimam parietis sepe prospiciebat, nulli tarnen suorum manifestare volebat. in his omnibus considerandum nobis est, quam misericorditer nostre imbecillitati a deo consultum est, cum non solum iusticie regula nobis verbotenus instituitur, sed et beati viri huius ad imitacionem tamquam preclarum spéculum ad spectaculum proponitur. nemini ergo sit onerosa paupertas, quoniam elegit pauperes dominus de quibus ait : beati pauperes, quoniam ipsorum est regnum celorum. nemo eciam diuites a regno dei excludendos esse contendat, eos videlicet qui sine cupiditate possident diuicias, unde preclare in laudem et decorem sui sancta ecclesia terribilis ut castrorum acies ordinata describitur, in tanta virtutum fulget eminencia, tantaque credencium varietate circumdata est. quod neque barbaris nacionibus diuina visitacio desit, quoniam verbum quod mandauit dominus in mille generaciones, iam totus mundus suscepit. Pannónia autem nostris fere temporibus ad fidem venit, que hactenus fedis paganismi ritibus fedata erat, sed exhortacione et eximiis meritis christianissimi regis sui Stephani scilicet in virtute fidei et incremento diuini cultus profecit. 3. Quodam itaque tempore cum beatus rex Stephanus ad ecclesiam beati Martini, quam ipse in sancto monte Pannonié inchoauerat, et egregia monachorum congregacione decorauerat, una cum filio causa oracionis aduenit. sed rex sciens pueri precellens meritum, honorem qui eum decuit, impendit filio, nam cum predicti fratres peracta processione salutare regem aceessissent, propter reuerenciam filium suum premisit ad salutandum. puer autem Hemericus spiritu sancto repletus, prout diuina sibi reuelante gracia singulorum mérita nouerat, singulis inequaliter oscula distribuit, alii siquidem unum, alii tria, alii vero quinque, postremo uni Septem oscula continuauit. quam rem ceteris intuentibus beautus rex Stephanus tacite admirabatur, familiarique colloquio finita missa cur illis inequaliter oscula distribuisset diligenter ab eo sciscitatus est. beatus itaque Hemericus singulorum illi mérita coram patre pertractans, videlicet quanto temporis spacio singuli in virtute continencie perstitissent, sub ea consideracione se plura aliis et pauciora aliis oscula uirginalem perduxisse vitam edocuit, o excitatrix omnium virtutum gracia, que nostre angustias nature habundanter excedis, que profunda misteria révélas paruulis, tu beato Hemerico magistra affuisti, tu ei liberam de occultis aliorum intelligenciám contulisti. huius autem interne reuelacionis veritas in eo hoc modo comperta est, 4. Paucis vero diebus interpositis, ex quo de sancto monte abscesserat, beatus Stephanus, duobus tantum ministris adhibitis, eodem ingressu vigilias fratrum et oraciones secreto explorabat. iam expleto matutinarum officio, ceteris in lecto se collocantibus, illi soli quibus beatus Hemericus oscula multiplicauerat, in ecclesia persistebant, diuisique in angulis ecclesie secrecioribus, in conspectu dei in psalmis decantandis inuigilabant. cum ad singulos sanctus rex diuisim accederet, faciem suam eis manifestauit, et in verbo benedictionis eos salutauit, singulis autem regiam maiestatem rupto silencio venerantibus, ipse nouissime ad fratrem Maurum nomine veniens, quem in septenis osculis beatus Hemericus com mendauerat, nec blandiciis salutacionis, nec verbis regie comminacion/s responsionem ab ipso extorquere potuit. mane autem facto cum fratres conuentum celebrarent rex ipse affuit, et ut animum fratris Mauri de humilitate temptaret, in communi audiencia plurima ei religioni contraria 5*