Szent Benedek-rendi katolikus gimnázium, Esztergom, 1929

20 obiecit, cuius assercioni Maurus nullám contradictionem fecit. sed humi­liter residens. ad deum, qui humane mentis inspector est, sperando con­fugit, tunc uero beatus Stephanus filii sui verba rata esse cognouit, et re ordine narrata, Maurum laudibus extulit et ut locus pontificalis per eum decoraretur, paulo post in episcopum Quinque-ecclesiis sublimauit. 5. Post hoc autem beatus Hemericus etate proficiens, per virtutum mérita gloriosa, sua semper augmentabat insignia, que quamquam nos per omnia explicare non possimus pauca tamen que de gestis eius audi­vimus, ut non negligencie deputentur diligenter referamus. contigit autem nocte quadam oracionis causa secreto, uno tantum contentus famulo, vetustissimam et antiquissimam que in Vesprimie ciuitate ad honorem preciosissimi Christi martiris Georgii fabricata est, intraret ecclesiam, ibi­que oracioni vacando cum quid acceptabilius offerret penes se tractaret, subito lumen cum íngenti claritate totum ecclesie circumfulsit edificium. in quo vox divina in supernis sic insonuit : preclara est virginitas, virgi­nitatem mentis et corporis a te exigo, hune offer, in hoc persta propo­sito, ille autem non de se presumens, sed ad graciam tamquam ad ve­ram medicinám confugiens, ait : domine deus uniueisitatis inspector et humaneimbecillitatis adiutor, qui aufers spiritum principum, qui terribilis es apud reges terre, beneplacitum tuám in me perfice. itaque beatus Hemericus eadem hora in verbo diuine consolations confortatus, secretum hoc apud se conseruabat, et ministro qui huic diuino colloquio et aliis ple­rumque solus aderat, ne cuiquam rem huiusmodi usque ad obitum suum aperiret, obsecrando interdicebat. hec et quamplura virtutum insignia tamquam in secreto mentis cubiculo conclusa, penes sanctum Hemeri­cum tenebantur, et usque dum fracta est ampulla, et odor unguentorum diffusus est, absconditaque detegebantur. 6. Interea cum ex paterna disposicione virgo nobilis, utpote orta de regali prosapia, beato Hemerico desponsata esset et adducta, ut ex utra­que regali linea regia posteritas in posterum succederet, ipse carnalem géneracionem, que corruptibilis est, spirituali proposito virginitatis post­ponens, ieiuniis corpus macerauit, animam autem pane verbi dei satu­rauit, ne qua carnis titillacio ei dominaretur, et intacte sue coniugis in­corruptam seruauit virginitatem. o miranda iuuenis continencia, qui fonte lacrimarum restinxit amoris incendia, flammamque portans in gremio, non urebatur eius incendio, grande est enim et pene ultra mortalem naturam corpoream, sopire luxuriam, et concupiscencie flammam ado­lescencie facibus accensam domini virtute restinguere, et spirituali co­natu iura oblectationis excludere, viuere contra humani generis morem, despicere solacia coniugum, dulcedinem contemnere liberorum, et que­cunque presentis vite esse commoda possunt, pro nichilo spe future beatitudinis computare, magna hec ut dixi, et admirabilis virtus est, et non immerito pro magnitudine laboris sui ingenti premio destinata, mag­nus quidem est pudicicie labor, sed maius prémium ; temporalis custo­dia, sed remuneracio eterna, de quibus Iohannes in apocalipsi ait : hi secuntur agnum quoeunque ierit, quod ita intelligendum puto, locum nullum eis in celesti aula claudendum, et cuncta eis diuersarum man­sionum habitacula reseranda. sed ut illustrius virginitatis meritum clareat, et quam deo digna sit, manifestius possit intelligi, illud recogitetur, quod dominus et sataator noster cum propter humani generis salutem carnem dignaretur assumere, non alium quam virginalem elegerit uterum, ut vir­tutem huiusmodi plurimum sibi complacere mostraret et ut pudicicie

Next

/
Thumbnails
Contents