Szent Benedek-rendi katolikus gimnázium, Esztergom, 1886

Salve, refulgens glória seculi Christi Sacerdos, murice Candidus, Virtutis exemplar supernae Salvificae fideique fulcrum. Non ergo frustra sustulimus manus Ad astra pro Te Pontificum decus I Indesinentium precum vis Aetherias penetravit arces. Procédé faustus, salvificae crucis Signacla turbae sparge clientium, Quae Te minor pedum salutans Omnia fausta Tibi precatur. Te, sicut Argum, pervigilem Tuis Centena cingunt lumina Praesulem Nullaeque curae Te retardant, Munia quin tueare, cuncta. Amplissimorum culmina, Pontifex, Gerens honorum. Tu superemines Splendore cunctos ; ast honores Invigilare magis fatigant. Sublimis alto vertice prospicis. Qua parte coeli nubila pendeant Et qua gregis sacrati ovile Insidiis pateat luporum. Monstrare coelo quod sit iter statum, Fovere laetis agmina pascuis, Sacras ad aras dona ferre: Seit bonus haec sua quisque Pastor. Ast doctior quis spargere semina Verbi, beatis quae sociant choris ? Quis ferre per viam molestam Aptior et dare tutum ovile? Tractare claves, quae reserant polos Non morte dignis, par quis erit magis? Et in dies pondus laboris Quis poiior subiisse tanti?

Next

/
Thumbnails
Contents