Szent Benedek-rendi katolikus gimnázium, Esztergom, 1886
Tibi vigerites altius incitât Numen medullas. Ut Salomon nisí Sapisse flagrasti ; perennans Inde senum redimit corona. Et vita verbis congrua gloriam Absolvit omnem : laudibus insonant Ora omnium, quacunque Phoebi Ignea fax radiis coruscat. Praescripta legum moribus exprimens Lucerna lucens tramite devio Errantibus fulges. Vias quot Indice Te reperere rectas? Ni rectus usus fiat opum, nihil Juvare habentes, perbene noveris ; Turgere qui non fers opum vim : Distribuis meliore censu. O quis renarret, quid dederit Simor In Christianae subsidium rei, Manu sinistra nesciente Prodiga quod bene dextra fecit? — Auxit decorem, Christe domus tuae Provexit artes munifica manu Örbatus, aeger, maestus Irus In gremio retulit tributa. Fasti renarrent cetera, nil moror : Nöbis inventae nunc docili subit Non absque Te congesta moles Nomen in omne datura tempus Hac sede turbae Pieridum sacrâ Laudes manebunt iugiter in dies ; Tibi imo succrescent perennes Mentibus ingenuis honores. , I Nobis recurrit, Praeses amabilis Sodalitatis, quae iuvenes levât, Fucum perosa caritate Quid dederis stipis educandis.