Szent Benedek-rendi katolikus gimnázium, Esztergom, 1886
Exsultat omnis laetitiâ Sion Purisque promit gaudia cordibus, Nam quod diu rogavit ardens, Nunc jubar emicuisse gestit. Pulsata vibrant turribus arduis Metalla voces per loca Pannonum; Et ore tormentorum hinte a Prosiliunt fremitus tremendi. Signis adhaerent conspicuis cruce, Quotquot propinquant Christiadum chori, Et gressibus tendunt anhelis, Quo pietas vocat atque pompa. Crebris coruscant inviolabiles Arae Beatae Virginis ignibus, Quas circum avorum in nos benigna Mente videntur adesse manes. Plebs tota sacro nunc favet otio, Altis minorum mentibus ingerit, Annalibus reposta seris Quae memores recolant in aevum. Salve, tropaeis, Möns sacer, inclytis Distincte vertex, qua patet Hunnia; Quam saepe fluxit inde splendor "'Atque salus populo merenti ! Laudes refinxit o quotiens tuas Imago vocis reddita montibus, Praeco triumphorum fidelis, Quos peperit sine caede victor ! Exorta lux est, Möns iteruin tibi Aedique sanctae, quae reliquis velut Regina praestat dives auro Et variis speciosa gemmis. Et tu, Tonantis celsa domus Dei, Salvebis hac, quae nunc agitur, die Et Praesuli nunc Jubilari Pande tuas animosa portas.