Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)

I. Archidiaconatus Barsiensis

STRIGONIUM ANTIQUUM 3. Habet in paratis haec Ecclesia fl.lOl. Jam autem pro hoc anno 1626 habet fl.250 circiter, hi distributi sunt incolis, per fl. 10, ratione quorum quivis ad annum fl.l solvit interessé.14 Parochia et Parochi proventus Habetur pro Parochi inhabitatione domus honestissima cuius sustentationis iste est proventus. A singulis Colonis percipit Metretas quantitatis mensurae S[ancti] Benedict]', tam in Tritico, quam in Avena. In Tritico modio 70. In Avena 70. Item utitur terris arrabilibus (!). Parochus ad suam Sustentationem in quibus 40 modios diversi generis semen inseminare potest: Uti consentiose Judex et Ju­rati retulerunt, arraturam (!) vero in his terris simul ad seminaturam dimessi- onem frugum, devectionem Parocho tenentur. Item habet prata tria ad usum suum, ex quibus quandoque proveniunt feni currus 12. Item toto anni decur­su ubi necessitas astenderit ligna pro fornace et calefactione parochj Audito­res devehere tenentur. A baptismo percepit x5. A Sepultura communi x20. a soleniore (!) prout convenit, ab introductione... Candelam unam xWi, a Copula dantur xl2, a proclamatione xl2. Item ex quovis braxatorio habet vasculum cervisiae continens Medias Tirnav.30. Quaerela Conqueritur Colonus Illustrissime Celsitudinis nomine Salomon Maurer de pra­to quodam legato ad Ecclesiam, cuius usum ipse a multis annis habuit, et ra­tione cuius dabat quotannis cerae libras tres ad Ecclesiam, quod usum illius DJominus] Provisor ab Ecclesia abalienare velit, et ad rationem Illustrissimae celsitudinis Vestrae convertere Juditio Illustrissimae Celsitudinis Vestrae co- misi. Ultimo: Dominus Parochus habet hortos duos unus ad Parochiam situs, alter pro caulibus foris extra pagum. Item habet ab Inquilinis quorum numero sunt 32 per x5. Quaerela Conqueruntur contra colonos Trubinenses et minorem Loska, quod quasdam terras et faenilia pertinentia ad Ecclesiam per vim velint occupare quibus ter­ris et pratis dicunt a centum annus se fuisse usos, et ex ijsdem census pro Ecclesia pendisse florenos. Singulis annis 6 et x75 rogant itaque Illustrissi­mam celsitudinem ut hoc negotium inter hos complanare dignaretur. 14 Más kéz írása. 38

Next

/
Thumbnails
Contents