Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)

I. Archidiaconatus Barsiensis

I. ARCHIDIACONATUS BARSIENSIS 3. Nova Lehota Ecclesia Nova Lehota Templum sub nomine et patrocinio D[ivi] Nicolaj est consecratum, in quo tria altaria habentur, duo violata, tertium maius inviolatum. Dos Ecclesiae Est in hac Ecclesia Calix argenteus deauratus, una cum patenula deaurata, paci- ficale unum argenteum. Casula una cum suis omnibus apparamentis, Tria ta- pecia loco antipendiorum, quartum in sugestu (!), mappae duae. Missale15 16 unum, Agenda*6 una, unum tintinabulum (!), Campanae in Turrj duae fons baptisterij, Liber pro inscriptione nominum baptisandorum nullus, quibus iniunxi ut quanto citius procuraretur. Parochia et Parochi proventus Est una domus parochialis, honesta, Parochus tum ibi non habitat, sed residen­tia illius est in Jano Lehota, conquaerebantur NovoLehotenses, de parocho, qua ipsis Jano Lehotensis non satisfaciat, tum in administratione sacramento­rum, cum in concionibus. Longe etiam sunt distantes: quare petierunt Illust­rissimam Celsitudinem Tuam, ut ijsdem proprium Parochum provideret. Sustentatio autem Parochi haud est. Habet terras arrabiles (!), in quas singu­lis annis potest inseminare Tritici Sapones, S[anctae] Crucis no. 13. Habet eti­am Parochus duo prata, ex quibus quotannis potest habere foeni currus 5. Quod concernit pecuniam Ecclesiae habent in paratis fl. 85. Parochus legiti­me ordinatus. Conqueritur etiam Dominus Parochus quod habeat difficultatem maximam ob obeundum munus suum, eundi et redeundj ad hunc Pagum, adfert rationem quod iam aliquotius per praedones pulsus sit et vix efugerit manus eorun­dem, petit itaque Illustrissimam Celsitudinem ut sibi in hoc genere dispensa­re dignaretur, aut alium in locum substitueret. Sunt inibi aliquod (!) terrae extirpatitiae, quas gregibus ex locis varijs circumcir­ca impetunt, ex quibus offerunt se decimas dare pro Ecclesia dummodo Il­lustrissima Celsitudo per DJominum] Provisorem defendere dignaretur. Petit etiam DJominus] Parochus supra nominatus ut Sua Illustrissima Celsitudo eundem ab Haeresi absolvere dignaretur, siquidem iam satis ab omnibus probatus sit. 15 Vö. 4. jegyzet 16 Vö. 5. jegyzet 39

Next

/
Thumbnails
Contents