Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)
VI. Archidiaconatus Posoniensis
VI. ARCHIDIACONATUS POSONIENSIS necesse. Sola turris in Nagy Magyar dispar summe enim depressa ac humilis. Duae in illa campanae. Calix unus cum patena praemanibus Praedicantis habetur: alius cum omnibus rebus ad Sacrificium necessarijs Parocho a Moniali- bus Posoniensibus attributus. Quiquidem Demetrius cognomento Jarfas,764 eurandem Sanctimonialium opera huc adscitus est, posteaquam maior pars villarum ijs iure fundi subiacet. Praedicans tamen nondum Parochia cessit fretus Nobilium Olgyanorum765 defensione ac patrocinio. Fuit quidem facta Catholicos inter Lutheranosque de religione pactio, verum his ad sectam Calvini deficientibus servanda non est. Actum in pluribus mandatis. Jure res decidetur. Interea Ecclesiastes Catholicus bene mane Sacris operatur, et concionem minimam advocat: Calvi- nista post, verba facit longiuscule accurrente hominum multitudine. Quoad vero Praedicans praedictus loco dimoveri possit. Moniales apud oeconomum suum, novo Sacerdoti hospitium, cibumque ac potum providerunt, illo eius- modi curas molestissime ferente. Quocirca, effici ut interea temporis domus ei, sit assignata, et pro victu quot hebdomadis necessaria subministrentur. Appulit Demetrius7”6 hoc ipso tempore Roma ubi in Collegio Germanico et Ungarico pietati bonisque literis operam sedulam dedit. Patria est Gyöngyös- siensis. Solitarius equidem contemplationique addictus, qui rem domesticam curare nesciat, sed discet, credo, et mea adhortatione et sua necessitate adactus. Porro Parochia 3. colonos totidemque Inquilinos sibi vendicat, et decimam ex eorum frugibus. Jugera item 13. quae a Communi, ut dicunt arari non consuverunt. Cedunt a quovis praeterea colono den. 32. et Vi. frumenti modius: ab Inquilino dimidium. Mandatum ut qui Monialibus parent, Parocho Catholico contribuant. Idem esto de Stola, quae quidem instar aliorum locorum praestari assolet. Scholae Magistro Canuinicolae ostiatim den. 12. et quadrantem modij frumenti largiuntur. Funus den. 12. Celebris Nagy Magyar locus, adminus 60. domorum e quibus 12. sunt Monialium: reliquae Olgyanorum,767 variorumque Nobilium, variae item religionis. Animae hoc velut oppido fortasse 400. continentur. Olgya Nobilium sedes 10. animae 80. Caeterae Monialium villae, nimirum, Also Janyok, ubi aedes plenusquam 30. conspicis personas 150. Fölső Janyok domicilia 20. mortales 100. Uyvásár 6. aedes, animas quinquies tot. Chőnke 16. habitationes, habitatores 90. Vaias Vata 12. casas, animas 60. Chőrge 4. duntaxat domunculas et personas 20. Denique superior series Kis Magyar domorum circiter 10. animarum 100. huc quoque annumerantur. Ad summam, domus circiter 168. animae fere 1030. Ex omnibus vix aliqui Orthodoxi: ac ubi Praedicans excesserit, spes affulgebit certior. Aeditui sunt 2. alter Calviniani, Catholici alter pastoris, sed et ille Calvinista, inhumani ambo ac inhospitales: et Cathedratico carui, et cibarijs, 764 Járfás Demeter plébános, vö. NÉMETHY 655 765 Olgyai, vö. NAGY VIII. 218 766 Vö. 764. jegyzet 767 Vö. 765. jegyzet 287