Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)
VI. Archidiaconatus Posoniensis
STRIGONIUM ANTIQUUM 3. 28. Szent Peter Sz[ent] Peter Concursu ac religione proborum olim hominum celebris erat S[ancti] Petri aedes, hodie in solitudinem ac vastitatem, propter nefariam haeresim, cuncta evertentem, redacta. Sanctuarium belle fornicatum dealbatum nuperrime. Residua pars tabulato caret et relictis sartis tectis. Ara maior continet etiam- num. statuas divorum Petri et Pauli, ac in medio Deiparae. Ante eam monumentum veterimum Praepositi Posoniensis marmoreum ut antiqui characteres incisi testantur. In Sacristia quoque altare vidi et partes statuarum. Tabernaculum extat. Concionem seu suggestum lapidi maximo baptis- mali super struxere haeretici. Coemeterium antiquus murus circumplectitur. Parvula turris confractam campanulam retinet. Supellectili sunt orbati universa. Praedicans Nagy Magyarensis curabat hanc Parochiam, cui colonus den. 16. Inquilinus den. 8. pensitabat. Imposterum geret eius curam Parochus eiusdem loci Catholicus. Fundus Parochiae apparet, imo hodie Pap Kerte appellatur. Spectat huc Illyezhaza et Zerhashaza coniunctus ac unus idoneus pagus, unde familiae Illyeshaziorum759 et Ezterhasiorum760 originem ducunt. Enim vero Franciscus Illyeshazi761 castellum hic possidet, at Ezterhaziis762 in Galantam concesserunt. Domus in pago 16. habitatores (etiam in Castello) super 100. Praeterea Tonkhaza domus 10. animae 50. Bé Vata 7. aedes 40. homines. Villae Kis Magyar inferior series domorum circiter 10. in quibus animae facile 60. commorantur, huc aggregatur. Omnes Calvini labe inquinati paucissimis in Kis Magyar ab ea puris atque integris, Illyeshazius763 quidem Catholicum se profitetur et templa nostra frequentat, ac filij et pars familiae minime. Ille ipse Ecclesiam mihi aperiri mandavit. De Cathedratico ne mentionem quidem faciendam iudicavi. 29. Nagymagyar Nagymagyar Renovatur persimili via ac ratione. Ecclesia Nagy Magyarensis Exaltationis S[anctae] Crucis dedicata quemadmodum de illa Nagy Legensi diximus, ea- demque hic ferme perficienda desiderantur, quae ad exitum ibi perducere est 759 Vö. 557. jegyzet 760 Eszterházy család, vö. NAGY IV. 80. skk. 761 Vö. 344. jegyzet 762 Vö. 760. jegyzet 763 Vö. 557. jegyzet 286