Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)
VI. Archidiaconatus Posoniensis
VI. ARCHIDIACONATUS POSONIENSIS 23. Samot Samot Vasta magis quam Sül, olim Parochialis, hodie ne filialis quidem S[ancti] Joannis Baptistae Sámotensis Ecclesia, non tectum, non tabulatum, non fores, non altare, non coemeterium aut supellex ulla. Unica campanula est residua. Deserta, cum Jaurinum perdidissimus, fere omnia, tam hic quam in vicina. Nemo Parochus. Catholicus imus aut alter ad Sz[ent] GeorgyUr vel ad Egyhazas Pa- ka interdum se confert: haeretici Samariam. Nil pendunt nisi a baptismate, et similibus, ubi ea administrantur. Agellum Parochi 8. iugerum qui inserit decimam pendit Praepositis, templo, cuius est decima. Parocho non existente, refundendam, quod quidem cum fenore sum facturus. Tria tamen iugera inter solum defatigatum recensenda. Samot Prepositi Posoniensis villa 16. sessionum ut vocant 9. inhabitantur ab Ungaris et Germanis qui modo huc migravere, caeterae sunt derelictae. Animas etiam infatum 40. dixerim. Nobiles, qui in Kiralifia et Buchohaza vitam ducunt, ist huc annumerantur: ibi domicilia 8. animae vix 50. hic tria tecta personae 20. Mirandum sane quomodo in hac aliisque tam exilibus nonnullis Parochijs Parochi victitaverint. Cathed- raticum non credo locum hunc teneri, et rationem in Chukard expersam. 24. Uszor Uszor Sane insignis aedicula, nisi ad ruinam ac vastitatem tenderet. Deo in honorem Sfanctae] Margaritae Virginis et Martyris consecrata. Sanctuarij bellus fornix, pluvia madet, tectum enim lacerum. Tabulatum eximie depictum computrescit. In ara maiori sculpturae picturaeque veteres ac pulchrae in medio statua divae Margaritae deest. Chorus lapideus iam ruere cepit. Monumentum familiae Farkas cuius ditioni villa subiacet, dehiscit. Lapis baptismalis effractus, ipsum templum repagulis caret. Coemeterium murus circumdat, non adeo firmus. Campanulam turris sustinet. Juxta Ecclesiam Parochi aedes aliquando sitae, hodie etiam Paphaza vocantur, earum agrum ville Domini occuparunt. Praedicans Gutorensis tertia Dominica his concionem facit den. 25. et frumenti modium aufert a singulis. Duo iugera ex agris desertis eidem exarantur. Domus tantum modo 7. et Nobilis una curia, vastata altera. Animas 45. existimo. Nemo veram colit religionem. Censum Cathedrae hic ne petas, velim: nam actum ages. 25. Belce Beke Amplissima omnium sanctorum Ecclesia, ac magnopere deserta, tectum nullius momenti: tabulatum prorsus destructum: nullae sanctorum imagines, nisi in 283