Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)
VI. Archidiaconatus Posoniensis
STRIGONIUM ANTIQUUM 3. parietibus vix cognitae: Iapis praegrandis baptismalis humi iacet: omnes anguli columbarum passerumque sordibus repleti. Unica campana est alicuius pretij. Coemeterium sepibus septum. Ossuarium apud haereticos praecipue Calvinistas, non est videre, nam ossa rursus terrae infodiunt. In fundo Paro- chiali solitudo: 38. iugera eo spectant inculta. Praedicans Chötörtököensis quarta hebdomada accurrit: den. 15. et modium frumenti quilibet impartitur. A coeteris functionibus dari solet quemadmodum in Chötörtök. Quod ad scholas attinet: ubi Praedicans sedem non figit, nec ludimagister. Celebritas huius loci fuit olim singularis, adeo ut solitudinem nunc dixeris, non enim nisi 12. cernuntur casae, animae 80 una cum duobus praedijs, quorum alterum Dominiatui S[ancto] Georgiano Eberhardino, alterum subest, non secus ac ipsémét vicus. Lak Paka ad hunc Paroeciam accensebatur, sed nescio cur ad Egyházas Pakam devenerit, nisi quia Békenses a religione defecerunt: quamquam iussi Stephani Palfi,753 qui id negligit, facile revocarentur. Ca- thedratici Census hic ne mentio quidem inaniter facienda: quod persentis- sens, nec hospitatus sum sed ulterius, sero licet, iter continuavi. Saepius id accidisse scito. 26. Egyhazaspaka Egyhazaspaka Catholicum quidem templum: ac iam numeratis quibusdam haereticis Ecclesijs non longe nitidius neque firmius. Veterrimum tectum duobus praesertim in locis pluviae permeant. Sanctuarium fornicatum, reliquam partem columbarium putares. Sacrosanctam Eucharistiam tabernaculum in pariete nec clath- ris nec assere serare occlusum, continet: quod aegerrime tuli. Fons quoque baptismalis haud obseratus. Sfancti] Ladislaj Regis nomine condita Ecclesia. Dedicationem modica peragunt solennitate. Altare maius fortasse violatum non est, at tutiora sequi, et Portatile a me viso uti percepi. Rudis quaedam imago hac in ara conspicitur, in aliis nulla. In Sacristia calices, duo sunt argentei inaurati, patenae similes duae, tertia argentea absque inauratione, quam in Sacris non adhibent, quarta cuprea. Casulae duae, totidem manipuli, stolae 3. albae duae cum amictibus, corporalia item duo et purificatoria lota ac paucae quedam mappae et strophiola. Coemeterium muro cingitur, exigua turris duabus campanis decoratur: ad preces sonus non editur, quod careant Ludimagistro cuius id muneris. Missale compararunt Romanum754. Rituale755 ipsiusmet est Parochi. Qui quidem Mattheus Somogyi756 cognomento, a pluribus hic annis vitam duriter agit. Jam etiam valetudinarius esse caepit, aetatis provectae. Exigua qui753 Vö. 235. jegyzet 754 Vö. 147. jegyzet 755 Vö. 143. jegyzet 756 Somogyi Máté plébános, vö. NÉMETHY 930. 284