Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)

VI. Archidiaconatus Posoniensis

STRIGONIUM ANTIQUUM 3. Catholicus. Domus in Uyfalu 32. animae 150. in Sáp 24. aedes, animas 125. dixerim. Cathedraticum denegarunt hospitalitatem quoque detrectarunt, li­cet hi, Nobiles, ac proinde humaniores esse debuerant. 3. Egyhazfalva Egyhazfalva Aegerime Visitatio admissa, quia pridem metuunt ne templum sibi et Praedi­canti adimatur. Armati convenerant cum sclopetis sub chlamyde nonnulli, certoque tumultuati fuissent, nisi varijs modis eos flexissem. Praedicans, dum egi genu flexo preces pro more funderem, Cathedram mox occupavit. Inde sciscitanti mihi respondebat. S[ancto] Andreae Apostolo Ecclesia con­secrata, diem festum agunt. Dedicationem ignorant. Altare nudum. Campa­nae duae antiquae. Calix et patena. Muro cinctum coemeterium. Domus Parochi sat commoda: novem illius iugera ipsémét exarat Praedicans. Flor. 40. ab omnibus, a singulis metretam frumenti sumit. Stola uti supra, nisi quod pro funebri concione hic amplius den. nempe 50. deponuntur. Scholae domus peculiaris. Magistro den. 10. et mediam metretam frumenti a quovis suscipit. Cum funus deducit den. 8, aliquando 10. Undecim villae hanc Eccle­siam conficiunt: Egyhazfalva, uti domus 15. una inter eas Praepositi Posoni- ensi, libera. Also Borsa domus 16. Fölső Borsa 12. HegySur 10. Sedes hae ac possessiones sunt Nobilium. Item Kyralfalva, hic domus 10 et curia Nobilis Lucae Ekker in qua Oratorium pro Sacrificio faciendo vir Catholicus paravit. Zoncz aedes 7. Pintekszur itidem 7. Hi tres pagi Ad arcem SJancti] Georgij la­bores censusque praestant. Rursus Túlsó Körmösd domus 10. et Torony toti­dem. Capituli Posoniensis. Denique Innenső Körmösd aedes hic similiter 10. Bottszegh itidem tot. Monialium possessiones. Summa domorum 118. ani­mas in universum 500. dixerim. Et licet incolae si paucos excipias Calvini sint asseclae, Patroni tamen et Domini villarum plures sunt Catholici, ac inter ip­sos Nobiles nonnulli avitae religionis sectatores ita ut templum Calvinistis merito adimi possit. Nisi forte obstet, quod fundus ipse templi, sit Nobilium Egyhazfalvensium, tota fere ex parte Calvinianorum. De Cathedratico aut hospitalitate inter barbaros ne mentio quidem fieri debuit. 4. Joka Joka Hinc prorsus sum exclusus tametsi valde partes meas agerem. Lucas Ravasz, Ni­colaus Takacz et Joannes Gazdagh imprimis sese opposuere. Itaque pro­testatione praemissam, abivi. Intellexi vero Ecclesiam gerere titulum Decolationis(l) S[ancti] Joannis Baptistae. Foris sarta tecta apparebat. In Coe­meterio murus passim corruit. Ex veteri novum confecerunt Calicem et pate nam, consecratione contempta, Praedicanti Calviniano solvunt flor. 70 et 32. 250

Next

/
Thumbnails
Contents