Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)

VI. Archidiaconatus Posoniensis

VI. ARCHIDIACONATUS POSONIENSIS Introductio post partum den. 12. Post nuptias ab haereticis nulla fieri consue­vit. Humatio den. 36. cum Ludimagistri portione. Schola vilis circa eam sepes pro foco adhibuit Parochus, quod careret lignis, quae tamen praecatio non iure ad ferenda cives pro testabantur. Rector Croata Catholicus flor. 35. nu­merat, et parvae vineae colligit fructum. Discipuli complures. Oppidum Un- garicum praeclarum Szencz, sive hominum frequentiam sive agrorum vinearumque praestandam ac situm ipsum celebritatemque loci spectes. Paucissimi Catholici. Cives non nisi duo Ecclesiae Orthodoxae redditi. Multi ex vicinis locis ad templum confluunt, domestici exiguo numero, sed potius priorem Praedicantem Lutheranum qui in Rete Calviniano se adiunxit, ade­unt et auscultant. Domus facile 150. animae 800. et amplius. Cathedraticum exhibuerunt. Ad radices Sylvae Szencziensis, Capella Sfancti] Martini imprimis celebris appa­rebat nunc vix rudera cernis. Omni novilunio ac praesertim tertia Dominica post Pascha, et in die S[ancti] Martini maxima hominum multitudo, Voti pie­tatisque causa huc confluere solebant. Qui Capellae praefuit, erat obstrictus ad censum Cathedraticum, duarum librarum, solvendum. 50. Magyarbél Magyarbél Aedicula dedicata Sfancto] Michaeli Archangelo. Renovata a Magnifico Thoma Bossniak,677 678 qui curiam et partem hujus territorii obtinet. Idem altare quod unicum est, erexit. Coemeterium muro cinxit. Campanulam addidit. Proven­tus Ecclesiae nulli, nec supellex nisi unicum antipendium sericeum et super altare mappa. Baptisterium nullum. Parochia et Schola, ipsoque parocho ca­ret. Szencziensis interdum huc advolabat ad Thomam Bossnyak, et sororem eius Brigittám singulari religione praeditos. Domus 35, animae fore 180. Fundus Nobilium. Quinta tantum pars Catholica, reliqui Lutheri et Calvini dogmate infecti. Cum Praedicans in Szencz degeret, eo confluebant, nunc alij in Rete, alii in Uyfalu sese conferunt. Praedicantibus nihil solvebant, nec mo­do quidquam solvunt, nisi a Baptismo et similibus, ubi ea sibi administrari curant. Coemeterium cunctis liberum. Censum Cathedraticum ignorant, ex­plicavi, frustra. Aiebant huc spectare Németbél, sed pertinet ad iura Parochiae Szencziensis, qui tamen nihil Parocho solvunt, suntque tot domus, tot Catholici, et reliqua eo­rum ratio ac conditio eadem est, quae in Magyarbél, nisi quod Németbelien- ses Monialium sint subditi, iique rustici cuncti aeque Ungarica gente orti. 677 Bosnyák Tamás, vő. NAGY II. 204. 678 Bosnyák Tamás testvére Brigitta, vö. 677. jegyzet. 243

Next

/
Thumbnails
Contents