Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)

VI. Archidiaconatus Posoniensis

STRIGONIUM ANTIQUUM 3. 51. Cheklyesz Cheklyesz Asseverant S[ancto] Stephano Protomartyri Sacrum templum ac invetustis scrip­tis S[ancto] Stephano Regi et Confessori dicatum reperio, quod etiam in ara maiori icones veteres testantur. Et intus et foris desertum, ruinam certam mi­natur. Undecim ex oppidi ut vocant, vineae, vulgo Ohtaly ad Ecclesiam perti­nent, unde Parocho et Ludimagistro solvitur, coetera debent ad sarta tecta templi converti. Tres calices, totidemque patenae argenteae inauratae et crux argentea, cuius basis fracta, extant praeterea nihil. In coemeterio quod muro cinctum, omnes promiscue humari solent. Campanae duae antiquae. Sunt destituti Parocho, quod vehementer dolent, nec adeo aversantur Catholicum A A 7Q uti Szenczienses dum modo proprium habeant. Martinus Parochus Szen- cziensis huc quidem veniebat, ac semper post meridiem cum iam in Szencz sua peregisset, Cheklyesziensibus pleno ventre admodum gravate templum intrantibus. Est vir probus in Horvat Aizgrub Parochus, Ungaricae linguae non ignarus, huic ipsémét cupiunt ad Cheklyes tertia dominica festoque ve­nire, parati ei stipendium decernere. At Martinus Szencziensis Parochus hac­tenus intercessit, ut plus in sua lucra cederet. Porro dant Parocho flor. 5. et a qualibet domo 2. metretas frumenti. Inquilinus cui aedes sunt propriae den. 32. apud alium den. 16. largitur. Vineam excolebat oppidum 5. urnas pen­dens Parocho, nunc ipse Martinus eam et colebat et colligebat. Ager insignis ad finem Oppidi, hodie etiam vulgo Pap földe vocatur, dominus loci eum conserit, et unum mutonem Parocho pendit, quocunque semine sementem facit. Accedit unum iugerum nescitur quomodo Parocho acquisitum. Qua- tuor frusta prati ipsémét desecat. Sedecimam sat bonam percipit. A baptismo vero den. 8. a copulatione den. 12. tortam et mensuram vini. A sepultura den 24. cum concione flor. 1. Domus melius haberet si eam Parochus inhabitaret. Schola commoda. Discipulos 20. numeravi, inter eos aliqui extemj. Ludima­gistro Catholico Croatae solvuntur flor. 12. a Notariatu Oppidi florenj 16. Vi­neola et sub ea hortus pomifer nunc ipsius. Alias Capellae S[anctae] Annae. Omnes ferme Lutheran]', nec ullus fidem Catholicam amplexus, verum octo Sac­ram confessionem adierunt, qui ab annis aliquod id facere neglexerant. Si Pa­rochus apud eos continuus esset, spes maioris boni affulgeret. Domus 110. animae 700. Census Cathedraticus persolutus. In descensu ex Cheklyez occurrit Capella S[anctae] Annae penitus deserta quam ut audio. Custos Ecclesiae Strigoniensis instaurabit. Spectat ad eam hortus pomifer et vineola male culta, modo Ludimagistro ab Oppidio, nescio quo iure assignata, cuius cultura ipsémét incumbit, putatione excepta, quam cives perficiunt. Olim censui Cathedratico flor.l. persolvendo obnoxia fuit Capella et iuxta eam eremita ut vocant, homo quispiam egestate confectus habitabat. Campanula extat. 679 679 Márton plébánost NÉMETHY nem ismeri. 244

Next

/
Thumbnails
Contents