Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)
VI. Archidiaconatus Posoniensis
STRIGONIUM ANTIQUUM 3. quidem apparet at rudis, et veteres mores ex parte retinens. Diem festum omnium Sanctorum non celebravit. A nemine amatur, a paucis iuvatur. Haeretici eum oderunt, quod ad gremium Ecclesiae Catholicae confugerit: Catholici minus sunt addicti: quia Sacrificium et reliqua Sacramenta velut sacris minime initatus administrare nequit. Itaque et illi (si aliter fieri nequeat) et maxime hi Sacerdotem animitus expetunt. Stipendium suum a colono Ungaro 2. metreta frumenti et den. 25. ab Inquilino metreta 1. et den. 25. nec non arundinum fasciculi totidem. Germani pecunias non pendunt, sed frumentum et arundines, quamquam tarde admodum ac illibenter: quia hodie etiam Praedicantem accedunt Chajtaiensem praestarique, omnia eidem more antea consueto. Ex Puszta Födémes nihil contribuunt, nec adeunt hoc templum, sed vicinas Ecclesias pro libitu, puta Catholici Dioszegh haeretici Kürt. Coemeterium aliquod extruxerunt. Stola ut videre est misera. Sedecima non multo melior. Scholae locus nullus. Aedituus Lutheránus raro pulsat campanas. Omnes promiscue ad S[anctum] Jacobum humari solent. Minimum 50. domus in Német Aizgrub, animae 200. Sexta pars vix Catholica, et illa Spiritu alget. Magno obstaculo est religioni vicinus Praedicans Chataien- sis. Uterque pagus ad arcem S[ancti] Georgij pertinet. Puszta Födémes Nobiles possident, domus ibi 30. circiter animae 150. Catholicorum decima pars. Ratione Cathedratici nonnullos denarios extorsi, ut obsequium aliquod praestitisse videantur. 47. Sárfü Sárfü Aedes est Sacra S[ancto] Adalberto Episcopo et Martyri. Dedicatio Dominica post peragitur. Tria altaria. In maiori Tabula valde rudj, Minerva picta. Porta- tili utuntur, quia arae prophanatae. In aperto Tabernaculo Sacra hostia servabatur iussi observarj, et Baptisterium quoque occludi. Calices argentei inaurati, cum patenis duo sunt, et crux una. Casulae 8. albae 2. totidemque corporalia et purificatoria munda cum alijs mappis et strophiolis. Vexilla duo. Missale Romanum672, Rituale673. Turris campanas duas sustinet. Coemeterium muro circumadatum. Vineas duas Ecclesiae communitas colit. Paulus Kobaszich674 Parochus anno superiore ex Dioecesi Jauriensi me inscio huc adductus. Annorum plusquam 40. Videtur vir aliquando militaris fuisse, varia ei arma in cubiculo. In eo admirandus quod prorsus aspernatur foemi- nas, ne domum quidem intrare sinit. Duo pueri eum curant, nam supra modum articulorum doloribus divexatur. Credo, choleram inter alia ei obesse. Croata natione, novit etiam leviter Ungaricum idioma. In studijs modice versatus, officium tamen suum exequitur, concedente valetudine. Parochiae habi672 Vö. 147. jegyzet 673 Vö. 143. jegyzet 674 Kobaszith Pál plébános, vö. NÉMETHY 691. 240