Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)
VI. Archidiaconatus Posoniensis
VI. ARCHIDIACONATUS POSONIENSIS in paratis nihil dicebant, puto tamen non nihil dari. Stolam quoque faciebant exiguam, sed amplior est. Praedicans Iglavia urbe Moraviae profugit. Facillime hinc eijci posset uno verbo Stephani Palfi,669 nec est sine metu. Germanum Parochum Catholicum cito nancisseremur. Schola nuper extructa. Magister Germanus, Latinae linguae expers cum Praedicante migravit. Dantur ei flor. 4. et a qualibet domo metreta tritici aut frumenti a discipulis singulis flor. 1. quos 20. numerat. Incolae Germani, perpauci Sclavi. Omnes Lutherj haeresi infecti, excepto unico Inquilino, et ipso natione Sclavo. Censum Cathedraticum inviti licet repraesentarunt. 46. NémetAizgrub NémetAizgrub Prius filialis ad Chataj, postea Ungaris incolis Germanos multitudine superantibus, Illieshazy670 671 Praedicantem Ungarum invexit, domo Inquilini et duobus iugeribus terrae, et tribus itidem iugeribus ex agro templi ei assignatis. Germani reliqui ad Chataj nihilominus et commebant et censum administrabant. Deinde vero converso ante triennium ad fidem Catholicam Praedicante Mi- chaele Jamossovith Ungaro, totus pagus illius dicto audire, et illi solvere iussus, mandata lente exequitur. Sunt vero hic duae Ecclesiae, Capella nempe in ipso pago SJanctae] Annae, fere deserta, nihil in ea praeter unicum crucifixum: ante fores campana e ligno pendens, non consecrata. Foris deinde paulo remotius in loculo templum Parochiale S[ancto] Jacobo Apostolo Sacrum, cujus 16. iugera locata ad decennium Nobili Francisco Chilko Magyarbelien- si, ut Capellam templumque instauret: ac post 9. iam elapsos annos, parum operae laborisque impendit. Altare admodum rude erexit, tabulato etiam vili nondum perfecto. In Sacello nihil inchoatum. Vinea deserta Michaelj Grulle tradita est ea conditione, ut post quam fructum ex illa perceperit in fabricam Ecclesiae flor. 10. insumat. Equidem templi parietes magnas rimas agunt. Lapis baptismalis ingens atque insignis loco motus. Coemeterij septa destructa. Supellex praeterea antipendium unum et duas mappas, nulla. In debitis flor. 16. Campana una. Pagus Puszta Födémes huc spectavit, at postquam Praedicans Michael, ut diximus religionem Catholicam suscepit, avulsere se ab eo, et proprium Praedicantem sumpsere. Quia autem et paucitate et inopia laborabant, nec omnes haeresi erant addicti, eum non valde diu detinuerunt. Pertinebat insuper pagus Tárnok nuncupatus, incolis in praesenti prorsus destitutus. Referebant antiquis temporibus hanc S[ancti] Jacobi aedem celebrem fuisse et supplicationes ad eam decretas. Coeterum de Parochia ex domo inquilini creata, et terris ei attributis iam diximus: est casa etiamnum vilis ac misera. Ipse Michael quinquagennarius uxore ac liberis praeditus, probus 669 Vö. 235. jegyzet 670 Vö. 557. jegyzet 671 Jamossovith Miklós plébánost NÉMETHY nem ismeri. 239