Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)

VI. Archidiaconatus Posoniensis

STRIGONIUM ANTIQUUM 3. as. Rector Scholae flor. 24. accipit, quibus parochus addit 10. metretas fru­menti et quivis discipulorum flor. 1. annum. Vineolam quoque habet quam ipsémét excolit. Hic etiam Germanis incolis Sclavis intermixti, pauciores tamen quam in Oppido superiore: quapropter Parochus die natali Christi, Paschae et Pentecostes Sclavum Parochum accerseri curat, qui et concionatur et confessiones exau­dit. Qualibet vero vice solvit Parochus Sacerdoti Sclavonico flor. 1. Omnes re­ligionis sunt Catholicae. Viri boni humanique. Censum Cathedraticum prompto animo offerebant. 16. Hoszszufalu Hoszszufalu Non poteram hoc loci Visitationem exequi, propter sevientem pestilentiam, atta­men ex Visitatione ante biennium peracta et ex vicino Tot Diossensium et Szuhensium sermone intellexi, esse Ecclesiam SJanctae]'Margarethae Virgini et Martyri dicatam; eo die agi Dedicationem. In ara maiori altare eximii ope­ris, ex templo Szuhensi non ita pridem, huc deportatum fuisse. Duas alias aras haud carere suis imaginibus. Portatilis lapidem admodum brevem esse ac strictum. Tabernaculum in pariete clathratum. Casulas 4. cum totidem ma­nipulis et albis ac amictibus haberj, stolam ad quartum numerum unam de- esse. Antipendia 2, vexilla 5. corporalia duo, vela, mappas et strophiola complura, item calices 3. argenteos cum patenis, monstrantiam itidem argen­team insignem, thuribulum cupreum, campanas tres, et Missale Roma­num593 superesse. Vineam, aiebant, unicam Ecclesiae a Communitate excoli, fructum in templi usum convertendum quae anno 1631 procreaverat vini Ur­nas 21. eas omnes Joannes Palfi594 pagi possessor, spe futurae solutionis, co­lonis de ea desperantibus, accepit. Agros 4. Vitus Figer Ecclesiae legavit, quos ea cum fructu possidet. Tres anni sunt ex quo Parochiam hanc incolit Ada- mus Barto595 tametsi a me introductus non sit. Superavit annum 50. suffici­enti doctrina, bonisque moribus excultus, amatur a cunctis. Census Parochi flor. 4. et a quovis colono duae metretae frumenti ac pullus gallinaceus. Ag­ros eiusdem ac vineam rustici excolunt. Domui hortus contiguus. Baptismus adfert den. 4. Introductio totidem, copulatio den. 12. funus similiter. Sedeci- ma non contemnenda. Schola bene aedificata eius Rector Catholicus manipu­los aliquot, et nonnihil musti colligit, a discipulis plusminus 10 flor, totidem. Sclavi sunt omnes, veri Catholici, sacrae confessionis atque communionis parti­cipes praecipuis diebus festis. Domus circiter 80. animae vix 300. Cathedrati­cum solvent ubi Visitationem peragere potero. 593 Vő. 147. jegyzet 594 Vö. 234. jegyzet 595 Barto Ádám plébános, vö. NÉMETHY 484. 216

Next

/
Thumbnails
Contents