Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)

VI. Archidiaconatus Posoniensis

VI. ARCHIDIACONATUS POSONIENSIS Spectat ad hanc Ecclesiam Borova, ubi templum ex lateribus non coctis aedifica­tum, et coemeterium sepibus cinctum. Tureae in bello Betleniano penitus exusserunt, soloque aequarunt. Campana non ita pridem empta et consecrata est. Calix argenteus, cum patena et pacificali cupreo extat. casulae sex, cum tribus stolis et manipulis, totidemque albis ac humeralibus, cappa et antipen- dio, mappis 10. vexillis 6. velis et rebus lineis in copia. Vinea ad fundum templi pertinens, a communitate colitur. Domus Parochialis prorsus deserta, eius 4. iugera terrae pagus exarat, et reliqua postea praestat omnia quae Hoszszufalvenses, et praedicta templi vinea dantur Parocho vini urnae 7. Schola desolata. Magister ab Hoszszufalvensi distinctus, probus Catholicus, cui cedunt 20 metr. frumenti et a quavis domo manipuli 4. nec non aliquid musti tempore vindemiarum. Discipuli pauci. Nemo incolarum Acatholicus. Distribuerunt interse vinum Ecclesiae Urnas 11. et pacto ut triplum novi vini rependant. Item flor. 200. Ecclesiae, pro extremis Communitatis necessitati­bus exposuerunt, ac postea partem aliquam in comparanda nova campana restituerunt, reliquum in excitando templo insumere sunt parati. Domus hic numerabis 30. animas 120. Cathedraticum censum ab exusta Ecclesia non quidem petij. verum cum hi aeque ac in Hoszszufalvensi templo. Cathedra personet, et res divina in casa licet rustica peragatur, suosque Ecclesia et Pa­rochus habeat proventus; nescio cur non etiam hic, census ille Cathedraticus aeque persolvi debeat. 17. Tot Dios Tot Dios Deiparae in coelis assumptae solennitati dicata ecclesia, Dominica post dedica- tio(!) recolitur. Intus omnia recte constituta et Tabernaculum cum Venerabili Sacramento, et Baptisterium cum sacris liquoribus et arae denique 3. cum su­is tabulis atque picturis. Foris turrise (equa tres campanae pendent) subtili stanni lamina venuste tecta, cariosae trabes reparationem exposcunt. Vilis sacristia renovabitur. Coemeterium et crypta, ubi ossa recondita, muro cinc­tum. Monstrantia argentea oppido pulchra, calix argenteus cum patena, can­delabra cuprea, vexilla 3. antipendia totidem, corporale et purificatorium, coeteraeque mappae ac strophiola multa, mundaque. Sex vineae templi a communitate excoluntur, fructus earum necessitati Ecclesiae et exolvendo Parochi, ac Ludimoderatoris stipendio, inservit. Queritur Parochus, Joannes Palfi59 anno 1621, vinum Ecclesiae 52. urnas, quam­libet per flor. 4, credito accepisse, nondumque solvisse, nec facile soluturum, quod quidem flor. 208. constituit. Eidem Palfio596 597 anno 1631. ex peccunia(!) Ecclesiae propria mutuo sunt dati flor. 50, nec hi soluti. Ita qui Ecclesiam mu­nerari augereque deberent, eam expilant ad deglubunt. Satis inculcabam ne 596 Vö. 234. jegyzet 597 Vö. 234. jegyzet 217

Next

/
Thumbnails
Contents