Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)
VI. Archidiaconatus Posoniensis
STRIGONIUM ANTIQUUM 3. anno vita functa. Filia matrimonio molitori cuidam iuncta patrem curat agit- que oeconomam. Breviarium576 vix aliquando recitat, nec sacrum satis recte peragit. Schola et eius Rector praestantes sunt, discipuli quoque multi non raro 30, numerum pertingunt. Solvit communitas Rectori flor. 10. aedituus flor. 7, ex proventibus Ecclesiae, colonus quilibet manipulos 4. Inter Oppida numeratur Pudmericz adminus 100. domibus constat, quas 500. personae replent et ultra. Omnes Catholici, homines humani et pii. In Cathedratico solvendo faciles. 11. Helmes Helmes Pagus, Parochiae Pudmericensis iam olim attributus; templum sat commodum a fundamentis construit, suis sumptibus, ac proborum virorum ope; Non illud ad finem poenitus perductum est: interim S[anctae] Mariae Magdalenae nomine appellatur, Deo in eiusdem honorem Sacrandum. Coemeterium saepibus argilla limitis cinctum. Viginti millia laterum hujus Ecclesiae Stephanus Palffi577 ad arcem Vbrőskő mutuo accepit, nunquam ut aiunt restituturus. Altare pro ara maiore paratum, nec dum erigi potuit. Sacrum supellectilem comparare student, calicem et mappas aliquot iam nacti sunt. Hoc idem templum habet terrae iugera 6. oppignorata flor. 100. ex quibus decimam templo cedere volunt; Decimatores non concedunt, praesenti aestate medietatem aegre permiserunt. Duas eiusdem vineolas colit communitas. Parochus pratum in hoc territorio possidet, reliqua percipit ut in Pudmericz, praeterquam quod hic a funere plane nimium, nempe flor. 1, cum concione flor. 2 Vi sepelit enim hos in Pudmericz eo quod coemeterium in Helmes consecratum non sit. Tertia Dominica festoque die hic divina solet peragi nunc propter aegritudinem Parochj rarius. Omnes fidem Catholicam confitentur. Valde cupiunt saltem coemeterium consecrari ut humari in eo possent, ne cogantur funus in Pudmericz deducere et Parocho tantum pecuniae praestare. Domus 30, animas crediderim 150 esse. Cathedraticum ab Ecclesia nondum absoluta, haud petij. 12. Istvanfalva Istvanfalva Nova Ecclesia. S[ancti] Stephani Regis nomine insignata, pulchra satis, quo die Dedicationem celebrant, ipsa tamen Ecclesia consecrata non est. Coemeterio 576 Vő. 34. jegyzet 577 Vő. 235. jegyzet 212