Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)
VI. Archidiaconatus Posoniensis
VI. ARCHIDIACONATUS POSONIENSIS quoque caret. Baptisterium sine clausula reperi. Tria altaria nuper sculpta. Venerabile Sacramentum, sacri liquores asservantur. Calices argentei sunt duo, una patena apta, fracta altera. Corporale et purificatorium lotum. Casulae quatuor, antipendia duo cum totidem vexillis, alba cum superpelliceo et Missali Romano578, Rituali579 atque Portatili et campanis duabus. Vinea templi una, eaque deserta. Marcus Vietoris580 Parocho nomen, superavit annos 40, in studijs valde paucos consumpsit, in hac Parochia duos tantum exegit. Nullam quidem ibi concubinam reperi, audio tamen valde esse suspectum. Non caret Breviario581. Ab integra sessione 3. mettr. capit frumenti a media duas, ab Inquilino unam. Possidet vineolam, addit communitas urnas vini 10. Stola exigua a baptismo den. 4. ab Introductione totidem a copulatione den. 12. a trina promulgatione idem, a funere den. 8. Domus Pa- rochialis commoda, ac Schola vilior. Ludimagistro pendit integra sessio den. 20. media den. 15. Inquilinus den. 10, si domo propria careat, den. 5, cedunt praeterea a singulis colonis manipuli 4. et a singulis vineis mensura vini, a funere den. 4, a pulsu Campanarum tantumdem. Discipuli 3, aut quatuor. Pagus hic ante annos non multo plures quam 40. fundatus, Sclavonice Stefano- vo vocatur. Homines pauperes at probj caholici. Domus 50, animae vix 200. Cathedraticum solverunt prompto animo. 13. Dubova Dubova Filialis Ecclesiae superioris, nomen ei esse aiunt S[ancti] Joannis Decollationem. Modicum templum, sed priori antiquius, quo circa consecratum existimatur, licet pagus circa eadem tempora quo Stephano erectus vel potius instauratus sit. Fornice constat ac tribus altaribus. Nec deest lapis baptismalis. Nihil servant in Ecclesia quod paululum extra pagum prope sylvas sit sita, et omne latronum periculum cavere oporteat. Coemeterium ex muro. Campanae duae, Duas vineolas templum possidet. Supellex in pago apud aedituum cistae inclusa nempe calix cum patena argenteus, pacificale cupreum, 3. Casulae, stola et manipuli, alba cum humerali et superpelliceo. Missale Romanum582, mappae aliquot cum corporali et purificatorio mundo. Alternis vicibus parochus hic sua peragit. Domus integra metretam tritici, avenae item ei largitur et den. 50, gallinamque cum caseolo. Stola quae supra. Ludimoderator a singulis domibus den. 7. numerat, et in vindemia aliquid musti sibi usurpat. In antiquis scriptis fit hoc loco mentio Ecclesiae Bemesdorff Germanice dictae 578 Vö. 147. jegyzet 579 Vö. 143. jegyzet 580 Vietoris Márk plébános, vö. NÉMETHY 1021-22. 581 Vö. 34. jegyzet 582 Vö. 147. jegyzet 213