Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)
VI. Archidiaconatus Posoniensis
VI. ARCHIDIACONATUS POSONIENSIS metretam tritici, si non sit den. 10. Baptismus adfert den. 8. copulatio den. 12. Sepultura den. 25, cum contione den. 50. et cum Sacro flor. 1. Est nomen Parocho Georgius Szomolyanj573 40. annos exegit, non multum operae in stúdiói) literarum consumpsit. Concubinam iam antea repudiaverat, nec modo apud ipsum in Parochia versatur, degit tamen illa in eodem pago, in vicina domo, ubi cibum Parocho coquit. Non caret res gravissima suspicione. Breviario potitur, quod asserit se diligenter recitare. Schola misera. Ludimagist- rum a 25. annis constitutum pati amplius nolunt, cuius filius, cum novera secunda nempe Ludimagistri uxore flagitium commisisse fertur, ad carceres id circo coniectus. Stipendium Rectoris flor. 10. ex proventibus Ecclesiae et a qualibet domo den.10. manipuli 4. discipuli pauci, quia ut dicebant. Magister in docendo segnis, ideoque a me increpitus est, iussumque, si in posterum a culpa vacuus non fuerit, ab officio pellatur. Sclavi potissimum hic degunt, pauci Croatae. Omnes Catholici professione. Sacram confessionem et Eucharistiam non negligunt. Domus 150, animae 600. esse possunt. Censum propter Cathedram deposuerunt. 10. Pudmericz Pudmericz Sarta tecta Ecclesia, titulo Exaltationis SfanctaeJ Crucis erecta. Ad latus dextrum parietis. Capella cernitur, in qua novum sat elegans altare collocatum est. In ara quoque maiori, tabula insignis apparet. Tabernaculum pulveribus obsitum purgavi, ubi sacra hostia asservatur. Baptisterium et reliqua supellex munda, corporalia nimirum duo, totidemque purificatoria et albae: mappae complures, casulae vero 6. antipendia 5. vela et vexilla quotvis. Nec deest missale Romanum574, ac liber baptizatorum. In turri horologium et 3. Campanae sonant. Vineae 3. Ecclesiae, bene cultae. Coemeterium muro cinctum et Ossorium, pro ut hoc in districtu passim videre est. Parochiae in aedificio nil deest, in proventibus etiam nihil. Agros habet et vineam, quae Parochus excolit. Qualibet domus duas mettr. tritici, gallinam unam, ova 4, subministrant. Inquilini si in propriis aedibus habitant, metretam unam tritici, sin minus, avenae, contribuunt. A baptizmate den. 8, et alia ut supra, una cum insigni Sedecima. Legati sunt huius loci Parochis flor. 10, quibus qui utitur, solvit censum in annos singulos flor. 1. Aegre fungitur officio Parochi Michael Somogy575 et senectute, et anno ab hinc apoplexia, quae ei loquelam turbavit, afflictus, quo circa a Senkvicensi et Vistokensi Parocho interdum in munere suo iuvatur. Parochiani libenter illum patiuntur, quod viginti annis operam eis suam navaverit. Erat illi concubina, tertio ab hinc 573 Szomolyan György plébános, vö. NÉMETHY 972. 574 Vö. 147. jegyzet 575 Somogy Mihály plébános, vö. NÉMETHY 930-931. 211